19:69 69 1561 OCTOB. 70 D. Calvino pastori insigni et domino meo colendissimo. Observandissime domine, Quum existimem precibus tuis inprimis et aliorum, qui Iesum Christum unice amant, me esse adiutum, quo incolumis cum familia et comitibus in meam ecclesiam a Deo et clementissimo patre nostro deducerer: nolui praetermittere quin tibi magnas agerem gratias. Est quoque alia causa, quae me ad noc officium impellit, quod adeo amanter tantaque cum diligentia meae ecclesiae me commendaveris ut amantius diligentiusve fieri minime potuerit. Precor Deum Opt. Max. ut per Iesum Christum me ita spiritu suo regat, quo digna tanti viri ac tali commendatione gerere valeam, teque ecclesiae suae diutissime servet, quem habeamus verae caritatis christianae specimen. Stephanus noster publice concionatur Cherii, cuius concioni adfuisse fertur, mille et quingenti auditores. *) Quare speramus in illis oppidis, quibus Gallia dominatur, amplum esse habiturum locum Iesu Christi evangelium, si Deus pro sua immensa bonitate dignabitur quae coeperit perficere. At noster *AQXOC utraque aure lupum tenet hactenus, puto nihil solum esse ausurum: quamvis nihil magis exoptat, quam perdere bonos. Nos vero fruimur pace, quam largitur Dominus, nihil morantes homines utut sint in nos animati. Dominus Iesus Christus te servet, optime domine. Ex Pratis 22. Octobris 1561. Tui studiosissimus Scipio Lentulus. 3582. L'EGLISE DE NISMES A CALVIN. Communication du recit fait par ceux de Montpellier d'une sanglante echauffourree arrivee dans leur viile.*) (Autographo de la Bibliotheque de Geneve MS. 196, fol. 209.) A Monsieur Calvin. A Geneve. Listoire de lentreprinse faicte contre les fidelles de la ville de Montpellier par les meschans de- 3581. 1) sic. . De Lentulo v. N. 3129. 8582.1) Les faits dont le recit se trouve consigno ici sont rapportes egalement dans V Hist eccl. L 883 sum