11:69 1540 AUGUST. Pistorio et Schnepfio nostram urbem invisit. Concionem fecit heri in summo templo Schnepfius, vir valde facundus. Solventur brevi comitia, nisi me fallant omnes coniecturae. Rex tandem responsum dedit nostris. Colloquium toties petitum haberi iam non posse propter nostrorum principum absentiam et causas alias. Curaturum tamen se, una cum fratre Caesare, ut locus et tempus colloquio deputetur, ea tamen lege ut interea nostri eos restituant qui de spolio queruntur, idque iuxta camerae imperialis iudicium. Ita ludificantur nostros. Bellum non valde metuimus. Principes enim Rhenani inprimis pacis consilia sequuntur, a bello abhorrentes. Palatinum vere esse UQTJVOTIOIOV aiunt. Coloniensis vir bonus est.3) Cum Hedione solus nuper colloquutus est, circiter duas horas, nudius tertius etiam cum Capitone et Bucero. Treverensis an reversurus sit, ignoro. Unum est quod me valde excruciat. Id eo vobis communicare volui ut tanto diligentius Deum oretis qui respiciat suam ecclesiam. Ditiones Ferdinandi, quae vicinae sunt Turcis imprudente etiam rege suo apud Turcorum imperatorem ambire pacem dicuntur. Eam vero ut impetrent, tributum offerunt tyranno. Iam ubi factae fuerint tributariae coguntur Turco viam aperire per regiones suas, Silesiam maxime. Quae si patuerit illi, nemine impediente in Austriam et ad nos usque venire poterit. Ita paramus viam Turco quo quam citissime pereamus. Quae scribo, communia esse et Grynaeo et Myconio volo." Haec ad me Bedrotus ex Argentina scribebat 19. Iulii. Paulo vero post, 26. Iulii, ita ad me scripsit idem: .Brevi, ut audio, solventur comitia, comitia inquam, quae acta sunt de nostro capite, ut comicum illud usurpem. Nihil enim aliud adversam in animo habuerunt quam ut spe colloquii nobis facta ipsi interea suum foedus augerent, ac de nobis perdendis agitarent consilia. Verum, Deo gratia, non successit istis. Treverensis archiepiscopus non tantum abiit Hagenoa, sed et obiit in arce Hohentann. Osiander et Linckius*) apud nos agunt, non redituri Hagenoam etc." Haec, mi Vadiane, non piguit longius ad te scribere. Tu pro suavitate tua prolixitati huic meae ac importunitati, quaeso, ignosce . . . . Vale. Basileae, 3. Augusti 1540. Io. Oporinus tuus ex animo. 3) Herm. a Wied qui ipse Bucero in consilium adhibito reformationem ecclesiae in sua ditione tentavit. 4) And. Osiander tum temporis V. D. M. apud Norimbergenses cuius vitam scripserunt WilJcen 1840 et Matter 1870. . Eius collega fuit Wenceslaus LincJc.