9:688 nemo impugnare possit, nisi et Christi simul Domini verba impugnare velit, veram sane certamque esse statuere debemus. Et quum nihil sit alioqui in ea diffinitione, quod ulla l) prorsus panis aut poculi coenae sive mutationem, sive conservationem, aut realem item iuxta ipsam substantiam corporis et sanguinis Christi praesentiam, sive penes elementa coenae, sive etiam in ministri opere, necessario requirat, et in se nihilominus id totum complectatur quod ad salutem cuiusquam Christi ipsius testimonio satis esse constat, nos etiam pro iis quae necessario non requiruntur non magnopere laboramus: nimirum id quod Christo Domino satis est, id nobis quoque satis fore non dubitamus. De aliis porro coenae dominicae mysteriis nihil attinet dicere, quum nulla de iis controversia habeatur, de hoc vero controverso communionis mysterio iam claram satis ac dilucidam doctrinam tradidisse videmur. Neque hic apologiam ullam instituimus, ut vel nostram doctrinam multis confirmemus, vel aliorum sententias diversas refellamus. Doctrinam duntaxat brevi compendio tradere voluimus, quod et fecimus, citra cuiusquam contumeliam. Deus Opt. Max. det nobis spiritum concordiae et caritatis propter filium suum dilectum, ut in illius confessione, sepositis omnibus dissidiis, unanimiter persistere illique servire possimus. 1) ullam?