9:687 687 DOCTRINAE DE COENA BREVE COMPENDIUM. 688 lum coenae dominicae sumimus, animis etiam nostris per fidem in coelum usque spiritu sancto autore subvectis, ipsa nobis corporis et sanguinis Christi perpetua alioqui communio, per ipsummet Christum Dominum praesentem praesentibus renovetur subinde et repetatur. Elementa autem coenae sunt panis et poculum ex Christi Domini institutione. Hic vero, si vocem sacramenti partium illius enumeratione explicemus, hoc est, si coenam Domini et symbolum simul et mysterium communionis corporis et sanguinis Christi esse dicamus, eadem sane erit diffinitio: sed iam aliquanto clarior erit per partium in sacramento enumerationem. Caeterum adhuc clarior erit, si partium in sacramento rursum diffmitiones pro ipsis diffinitis ponamus, hoc est, si in ipsa coenae diffinitione pro symbolo symboli diffinitionem, pro mysterio item mysterii diffinitionem statuamus. Ut videlicet dicamus coenam Domini esse actionem sacram in qua panem et poculum iuxta Christi institutionem e ministri manibus in coetu ecclesiae sumimus, ac simul, dum id agimus, corpori etiam et sanguini Christi, animis per fidem in coelum spiritu sancto autore subiectis, communicamus. Hic sane nihil est obscuritatis, nihil ambiguitatis, et tamen perinde est, sive ita coenam diffiniamus, sive dicamus eam esse symbolum ac mysterium, sive etiam sacramentum communionis corporis et sanguinis Christi. Hanc ergo ita explicatam difi&nitionem quum