7:686 ut Deum ipsum crudelitatis insimulet. Nec me latet, quid hoc loco fabulentur Iudaei. Res tamen clara est: foeminam impotentia animi ardentem, Deo et marito obstrepere, quod filii sanguinem ipsa fundere cogitur. Denique, ne sermonem longius protraham, breviter ostendam sensu communi esse destitutos, qui regulam ex facto Sephorae petendam contendunt. Praesente marito, circumcidit filium. Et quisnam est vir ille? Moises primarius Dei propheta, quo nullus unquam maior in Israele surrexit. Respondeant mihi gynaecobaptistae, an foeminae daturi sint coram episcopo baptizandi licentiam. Certe, pudorem illis incutiet tantum portentum. Neque frontem typographi adeo perfrictam esse puto, quin ipsum ebriae censurae pudeat, ubi evigilaverit1). Interea sobrios lectores obtestor, ut qualem ego religionem tractandis Dei oraculis affero, ipsi quoque modestiam legendis scriptis [fol. 22] meis adhibeant. Sane mihi testis est conscientia, reverenter, et qua decet humilitate, tanquam in Dei et angelorum conspectu aliis tradere, quod mihi a spiritu Christi datum est: nec tam quod mihi adlubescit sequi, quam mentem meam in Dei obsequium addicere. Me vero procul abesse ab eorum numero, quos ad captandam dogmatum novitatem, ambitio sollicitat, tota vitae meae ratio testatur. Et in libris meis, ut opinor, nulla ostentatio: simplex autem aedificandi studium ubique eminet. 1) Duo postrema verba desunt ap. Bezam ei m Amst. APPENDICIS ADVERSUS INTERIM FINIS, 1550.