9:685 685 BREVE COMPENDIUM. 686 tota illa actio cum suis mysteriis. Sacramenti symbolum erat externus ille agni esus cum suis caeremoniis ut a Domino institutae erant. Mysteria erant sacramenti: primum, cum vero illo agno ad pascatis suo tempore mactando, nempe Christo Domino, in corpore et sanguine ipsius communio, qua factum est ut a plaga percutiente liberati ad terram demum promissionis maiores nostri evoearentur : alterum, peregrinationis iudaicae solique aegyptii mutati admonitio, ne ad opera aegyptiaca amplius rursum prospicerent, sed ad maturandum iter suum in terram usque promissam ferendaque itineris incommoda prompti expeditique semper essent. Elementa vero huius sacramenti sunt: agnus ipse assus, panes azimi, lactuca, et alia omnia quae ad usum coenae pascalis adhibebantur. Sic in baptismo quoque nunc sacramentum est actio tota cum symbolo et mysteriis. Baptismi symbolum est, non aqua ipsa, sed externa illa in aqua tinctio, ut est a Domino instituta. Mysteria sacramenti sunt, primum designata nostri per tinctionem in Christi sanguine emundatio, per delatam nobis gratuito illius communionem, alterum mortificatio et renovatio nostri per poenitentiam, cuius per omnem vitam nostram usu baptismi admonemur. Elementum autem sacramenti est aqua, ex Christi Domini institutione. Ad eundem igitur modum et in coena Domini sacramentum hic nobis erit tota coenae cum symbolis et mysteriis suis actio. Symbolum sacramenti erit non panis aut vinum adhibitum, sed ipsa a Christo Domino instituta distributio ac perceptio symbolica poculi et panis. Mysteria autem erunt, primum corporis et sanguinis Christi vera et salutaris communio, alterum caritatis et coniunctionis inter nos mutuae, patientiaeque item ac perseverantiae, deinde vero disciplinae etiam ecclesiasticae observandae incitamentum. Elementa autem sacramenti huius erunt panis et vinum. His vero iam ita constitutis ad ipsam de coena Domini doctrinam tandem accedamus: ac primum rem ordiemur ab ipsa coenae diffinitione, quam ex ipsis Christi Domini verbis, quae vulgo etiam verba coenae vocantur, petemus, eamque postea per vocum explicationem clarius exponemus, sic tamen ut veritati verborum coenae nusquam detrahamus. Igitur coena Domini est sacramentum corporis et sanguinis Christi. Hanc diffinitionem colligimus ex ipsismet Christi Domini verbis, dum ait: Hoc est corpus meum, hoc est sanguis meus. Sunt enim verba instituentis sacramentum. Et proinde exponere nobis voluit etiam verbis suis Dominus ipse, quidnam illud esset quod in extremo alioqui vitae suae articulo, velut ultimum μνημόσυνον quoddam, a suis donec rursum rediret in sua ecclesia observandum, instituebat. Docet igitur panem, dum in coena