7:685 685 AD INTERIM. 686 traducti (2 Reg. 17). Tertio fuit illud facinus singulare, quod in exemplum male trahitur. Ad haec, nusquam sacerdotibus speciale circumcidendi mandatum legimus datum esse. Aperta autem sunt Christi verba: Ite, docete omnes gentes, ac baptizate. Certe eosdem constituit et evangelii praecones, et baptismi administros. Si nemo honorem sibi rite in ecclesia usurpat, teste apostolo (Hebr. 5, 4), nisi qui vocatus est, ut Aaron: quisquis sine legitima vocatione baptizat, eum temere involare in alienam functionem dico. Quid enim? quum ne Dei quidem filius se ingerere voluerit, an sibi nescio quis terrae filius se publicum tanti mysterii dispensatorem nulla autoritate creabit? In rebus etiam minutissimis, ut in cibo et potu, quidquid dubia conscientia aggredimur et audemus, Paulus aperte peccatum esse clamat Porro in muliebri baptismo quae fidei certitudo esse potest, quum tradita a Christo regula violetur? Nam quod evangelii sui ministris munus iniungit, mulieres ad se rapiunt. Respondeat mihi censor, an homini fas sit divellere, quae Dominus coniungit? A Christo enim haec [fol. 21] coniuncta esse ostendo, evangelii praedicationem et baptizandi ministerium. Os ergo, contra disertam spiritus prohibitionem, mulieribus aperiat, qui alterum, quod inde sequitur, illis vult licere. Sed mirari satis nequeo tam hebetes esse, qui hunc colorem obtendunt, ut non perspiciant nihil minus Sephorae fuisse propositum, quam ut Deo ministerium praestaret. Fremens et indignabunda praeputium in terram proiicit. Marito sic conviciatur,