9:684 probemus, controversiaeque huic pro nostra virili medeamur. Sacramentum igitur hic vocabimus, non res ipsas quae coenae actioni adhibentur, nempe panem et vinum, neque item invisibilia illa tantum actionis mysteria, sed totam illam mysticam coenae dominicae actionem, una cum symbolis, elementis et mysteriis suis, sic ut sacramentum in coena non tam proprie iam distribui, edi ac percipi, quam potius peragi, eamque actionem administrari intelligamus. Neque ignoramus iu usu esse, ut prandium aut coenam sumere dicamur: sed hanc scimus esse etiam figuratam loquutionem, ut non tam prandium ipsum aut coenam, quae actiones sunt, quam ea potius quae prandio coenaeve apponuntur sumere dicamur. Eiusmodi illud apud Vergilium de mensis consumptis habetur. Nos vero nobis in excutiendis controversis dogmatibus maxime proprie ac dilucide, quod 1) eius fieri potest, loquendum esse arbitramur. Deinde quum in coena, quemadmodum et in aliis sacramentis, duplex sit actio, externa videlicet et interna, utrique etiam sua nomina add emus, ne in vocum postea ambiguitate haereamus, atque externam totam illam coenae dominicae actionem symbolum vocabimus, panis videlicet fractionem simul ac sumptionem, et poculi item participationem, iuxta Christi Domini institutionem. Internam vero coenae actionem vocabimus mysterium: quod nobis per externam illam actionem συμβολικῶς designetur, ac velut ob oculos ponatur. Res vero actioni externae adhiberi solitas elementa sacramenti esse dicemus: distinctis enim ad hunc modum hisce vocibus magnam lucem doctrinae nostrae accessuram esse putamus, id quod aliorum quoque sacramentorum collatione perspicuum faciemus. In circumcisione sacramentum erat tota illa externa simul et interna actio cum symbolo et mysterio suo. Symbolum erat quae manibus peragebatur praeputii amputatio. Mysterium erat duplex, ut in aliis sacramentis omnibus, obsignatorium et admonitorium. Obsignatorium erat, complenda olim in Christo praeputii nostri,2) hoc est condemnationis nostrae ab Adam in nos propagatae. In illo enim post amputatum condemnationis nostrae praeputium, non manu facta scilicet circumcisione, iusti iam sumus omnes, quo sensu etiam circumcisio a Paulo obsignaculum iustitiae vocatur. Admonitorium vero mysterium est ipsa cordis circumcisio, cuius Israelem universum externa illa praeputii amputatio per omnem vitam ipsius συμβολικῶς admonebat. Elementa autem sacramenti sunt in circumcisione cultellus seu novacula et praeputii caro. Sic et in pascatis institutione sacramentum erat 1) quoad. 2) supple: amputatio.