9:682 omnino concludamus, neque illi addamus quidquam, neque in dextram neque in sinistram partem, quod ad qualemcunque superstitionis aut idololatriae occasionem rapi quoquomodo possit, posteaquam Satanam nimis hic ingeniosum esse videmus: neque item adimamus quidquam, quod ad coenae ipsius dignitatem, fructum et virtutem pertinere ex verbo Dei clare et perspicue, citraque locorum in scripturis repugnantiam doceri possit: ne, dum a superstitione nobis cavere modis omnibus volumus, in nihilo levius crimen contemptus et negligentiae incidamus. Quae enim verbo Dei doceri possint, ea sane amplecti omnes debent, quicunque pro membris ecclesiae haberi volunt. Priusquam autem ad doctrinam ipsam veniamus, voces quaedam explicandae sunt, quae in argumenti huius tractatione, usu quodam receptae esse videmus,1) ut ipsa doctrina facilius ab omnibus intelligi possit. Quam alioqui ita perspicuam fore putamus, ut piis omnibus illa satisfactum iri non dubitemus. Imprimis autem nomen ipsum sacramenti explicandum est, quod varie a scriptoribus in nostro hoc argumento coenae dominicae usurpatum, non parvam hisce etiam nunc doctrinae dissidiis occasionem dedit. Usurpant igitur quidam sacramenti nomen pro externis duntaxat rebus illis, quae institutae a Domino sacrae cuius2) actioni adhibentur, ut est in baptismo aqua, in coena poculum et panis. Ad hunc fere modum usurpat Augustinus passim, etiamsi alicubi nonnunquam variet, potissimum autem ubi Iudam e manu Domini sacramentum quidem accepisse, rem vero sacramenti non perrexisse8) docet. Alii autem sacramenti nomen non pro externis duntaxat rebus illis accipiunt, sed pro ipsa actione a Domino instituta, cui res illae adhibentur iuxta Christi institutionem. In ac- 1) Sic! Legendum, vel: quas receptas, vel: videntur. 2) huius? cuivis? 3) percepisse.