8:682 exhibitione, sine saltu aliquo. Simul est in me, et te, et Ulo, sicut vox eadem in multorum auribus, cum eadem idea. In ea gloria erat olim verbum, et in ea est nunc homo {Ioan. 17). Nisi hoc Christo dedisset Deus: aliquid eius gloriae deesset. Donare enim alicui potuit Deus hanc buperexcellentem gloriam: ergo et Christo dedit. Consequentiam hanc menti tuae commenda, si gloriae Christi sis vere studiosus. Obiicies tu, hic non agi de eo, quod Deus potuit, sed de eo, quod Deus voluit. Et potuit, et voluit Deus, dare Christo totam suam plenitudinem, immensam omnem gloriam supercoelestem, supra omne, quod tu excogitare potes. Fateris tu, supra omnem mundi conditionem evectum esse Christi corpus: quare igitur ad mundi conditionem eum nunc reducis?