9:681 681 BREvE ET CLARUM DOCTRINAE DE COENA DOMINI COMPENDIUM. Res plane dolenda est adeoque et pudenda prorsus quod inde potissimum turbae in ecclesia excitentur circa coenae dominicae considerationem, unde summae alioqui concordiae, mu tuaeque inter nos coniunctionis certissima procul dubio et argumenta et incitamenta peti debebant Sed hoc multo est gravius quod, dum inter nos ita hic digladiamur, coena ipsa, sanctissima alioqui Christi Domini institutio, non viluerit modo passim, sed iam in contemptum plane etiam abierit, non sine magna profecto indignitate, quum ipsiusmet Christi Domini, quem sane in suis institutionibus aut contemnimus aut honoramus, tum vero etiam totius ecclesiae et evangelii Christi. Quum autem dubium non sit horum omnium autorem esse Satanam ipsum, qui, ut inducta olim missa, quam vocant, impietate et idololatria coenae usum paene sustulerat, ita et nunc excitatis circa illam doctrinae dissidiis in contemptum eam adducere conatur. Quumque multis item ac horribilibus exemplis doceamur, gravissime a Deo puniri contemptum et profanationem suarum institutionum, a quibus equidem recte legitimeque observandis plurimas ecclesias, tam missaria illa superstitione quam novis istis doctrinae dissidiis, abductas fuisse magna ex parte videmus, occurrendum hic Satanae conatibus esse putamus : vel, quod in nobis est, ecclesiis istis pro nostra virili*) easque ad unanimem rursum doctrinae de coena Domini consensum revocaremus, quo equidem inducto facile demum recta etiam legitimaque coenae observatio restitui potest. Doctrinae porro consensum ita demum omnium rectissime et facillime induci posse confidimus, si nos et a papisticae superstitionis praestigiis, et a nostra rursum securitate nimia, quae omnis contemptus mater est, alienos esse declaremus. Nempe ut nostram de coena dominica doctrinam totam intra septa evangelicae atque apostolicae doctrinae 1) Mic nonnulla interciderunt