5:68
magis
et
densiores
renascuntur.
Et
sunt
satorum
quaedam
genera,
quae
nisi
ferro
amputantur,
emoriuntur,
et
languescunt.
Multa
in
hanc
rem
praecipiuntur
ab
autoribus
rei
rusticae.
Parentes
liberique
eorum]
Unde
illud
celebre
antiquitus
proverbium:
Stultus,
qui
patre
interfecto
filium
relinquit
superstitem.
Adr.ionere
te
exemplo
domestico]
Haec
enim
plus
habent
energiae,
quia
melius
in
aures
influunt,
promptiores
ad
laudes
familiae
suae
audiendas,
et
aculeum
relinquunt,
quum
is
qui
admonetur,
probrosum
reputat
maioribus
suis
cedere,
et
partum
ab
illis
splendorem
obscurare.
Vergilius
Aeneidos
III.
in
persona
Andromaches:
Ecquid
in
antiquam
irtutem
animosque
viriles
Et
pater
Aeneas,
et
avunculus
excitat
Hector?
Quod
sic
lib.
XII.
repetitum
est:
Tu
facito
mox
quum
matura
adoleverit
aetas,
[pag.
58]
Sis
memor,
et
te
animo
repetentem
exempla
tuorum
Et
pater
Aeneas,
et
avunculus
excitat
Hector.
CAPUT
IX.
Divus
Augustus
fuit
mitis
princeps,
si
quis
illum
a
principatu
suo
aestimare
incipiat.
In
communem
quidem
rempublicam
gladium
movit,
quum
hoc
aetatis
esset,
quod
tu
nunc
es:
duodevicesimum
egressus
annum
iam
pugiones
in
sinu
amicorum
absconderat.
Iam
insidiis
Marci
Antonii
consulis
latus
petierat.
Iam
fuerat
collega
proscriptoris.
Sed
quum
annum
quadragesimum
transisset,
et
in
Gallia
moraretur,
delatum
est
ad
eum
indicium,
Cinnam
stolidi
ingenii
virum
insidias
ei
struere.
Dictum
est
et
ubi,
et
quando,
et
quemadmodum
aggredi
vellet.
Unus
ex
consciis
deferebat.
Constituit
se
ab
eo
vindicare.
Consilium
amicormrt
advocari
iussit.
Nox
Uli
inquieta
erat,
quum
cogitaret
adolescentem
nobilem
hoc
detracto
integrum,
Cn.
Pompeii
nepotem
damnandum.
Iam
unum
hominem
occidere
non
poterat.
Quum
proscriptionis
edictum
inter
coenam
dictaret
gemens,
subinde
voces
emittebat
varias,
et
inter
se
contrarias.
Quid
ergo?
Ego
percussorem
meum
securum
ambulare
patiar,
me
solicito?
Ergo
non
dabit
poenas,
qui
tot
civilibus
bellis
frustra
petitum
caput,
tot
navalibus,
tot
pedestriis
praeliis
incolume,
postquam
terra
marique
pax
parta
est,
non
occidere
constituat,
sed
immolare?
Nam
sacrificantem
placuerat
adoriri.
Eur
sus
silentio
interposito,
maiore
multo
voce
sibi
quam
Cinnae
irascebatur.
Quid
vivis,
si
perire
te,
tam
multorum
interest?
Quis
finis
erit
suppliciorum?
Quis
sanguinis?
Ego
sum
nobilibus
adolescentibus
expositum
caput,
in
quod
mucrones
acuant.
Non
est
tanti
vita,
si
ut
ego
non
peream,
tam
multa
perdenda
sunt.
Interpellavit
tandem
illum
Livia
uxor.
Et
admittis,
inquit,
muliebre
consilium?
Fac
quod
medici
solent,
|