49:68 quae cessant quidem et evanescunt Christo adveniente: sed eo ipso vere confirmantur. Si enim per se aestimantur, inanes sunt et umbratiles imagines : tum demum solidi aliquid habere deprehendentur, si in meliorem finem respiciant. In eo igitur est summa earum confirmatio, quum docetur, veritatem suam in Christo esse consequutae. Sic ergo et nos meminerimus Evangelium dispensare, ut nostro docendi modo lex stabiliatur, sed nulla alia firmitate quam fide Christi suffulta. CAPUT IV. 1. Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? 2. Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet quo glorietur, sed non apud Deum. 3. Quid enim scriptura dicit? Credidit Abraham Deo: et imputatum est illi in iustitiam. 1. Quid ergo. Confirmatio est ab exemplo: quae satis firma est, quoniam omnia similia sunt tam in re quam in persona. Nam et ille pater est fidelium, cui nos omnes oportet conformari: et una est iustitiae obtinendae omnibus ratio, non plures1). Multis aliis in rebus non sufficeret exemplum ad communem regulam: sed quia in persona Abrahae speculum vel exemplar iustitiae, quae ad totam ecclesiam communiter pertinet, propositum fuit: merito Paulus quod de illo uno scriptum est, ad totum ecclesiae corpus accommodat, simul etiam constringit Iudaeos, quibus ad gloriandum nihil erat magis plausibile quam se iactare Abrahae filios. Sibi vero plus sanctitatis quam sancto patriarchae tribuere nunquam ausi essent. Nunc ubi constat gratis iustificatum fuisse illum, posteros eius, qui sibi propriam iustitiam ex lege arrogant, pudore victos obmutescere necesse est. Secundum carnem? Quia inter hanc particulam et nomen patris in contextu Pauli interponitur verbum sOpvjxevat, hoc modo: Quid dicemus Abraham patrem nostrum invenisse secundum carnem? quidam interpretes quaeri putant, quid secundum carnem adeptus sit Abraham. Quae expositio si placeat, tantundem valebit secundum carnem ac naturaliter, vel ex se ipso. Probabile tamen est epitheti loco patri coniungi. Praeterquam enim quod domesticis exemplis solemus magis affici: nominatim generis dignitas, qua nimium Iudaei superbiebant, iterum notatur. Contemptim nonnulli additum hoc putant: quo sensu alibi carnales vocantur filii Abrahae, qui spirituales non sunt, nec prorsus legitimi: ego vero existimo, quod Iudaeis peculiare erat fuisse expressum: quia exl) Et addit epitheton patrem esse Iudaeorum secundum carnem, quo magis illos permoveat Solemus enim domesticis exemplis supra vulgarem modum affici.