30:68 innuit Salomon sortem quae vel in gremium, vel in urnam coniicitur videri quidem fortuitam, sed tamen eius iudicium et exitum a Domino pendere; cuius admiranda et ineffabilis est providentia. Hoc igitur Saul agnovit et amplexus est. Quae sane maxima ipsius virtus fuit: praesertim vero quum de capitali supplicio ageretur et vita propria, quam ultro sortibus subiicit, non minus quam aliorum. Quamobrem Deum rogat ut integram faciat, id est ut veritatem producat, et perficiat totum negotium, ne insontes pro sontibus poenas luant: sed ut iustus absolvatur, noxius vero condemnetur. Laudanda profecto in rege virtus. Et tamen vitia alia longe graviora non animadvertebat. Itaque hinc discamus, eo accuratius de nobis esse cogitandum, quo facilius labimur. Saepe enim in quibusdam optimo studio ducti, tamen in aliis caecutimus: et siquid boni aliqua ex parte fecerimus, Dei nomen ineptiis nostris profanamus: quae tamen omnia grata esse et accepta illi arbitrabimur. Atqui non in externa specie haerendum est, neque satis ex parte rectam viam insistere, ab alia vero nostris corruptionibus indulgere: sed diligens adhibenda cautio est, et omnis assentatio fugienda, ne nobis ipsis imponamus adulando. Quare agnoscamus Dei spiritum nos hic in Saulis persona velle docere, et in eo tanquam in speculo naturae nostrae fragilitatem demonstrare. Sumus enim ad malum proclives, licet boni quidpiam admisceamus: et non desunt speciosi praetextus quibus veritatem obvelemus: neque enim unquam nisi vi quadam adducti quod iustum est et aequum amplectimur. Hic igitur Dominus nobis patefacit quid in Saule laudandum, quid vituperandum : quandoquidem etsi quaedam in illo virtus apparet, multa tamen vitia latebant occulta, quae deinceps apparent. Ipsi tamen Deus parcit ad tempus: ut in eo Dei misericordiam et patientiam intueamur, non semper punientis ipso momento quo peccatum est: ut ad peccatorum agnitionem adducamur. Quamobrem quum Deus aurem nobis, ut ita dicam, tantummodo vellicaverit, vel digitum ad nos feriendos moverit, agnoscamus illum a nobis provocatum ad iram, et ipsi nos subiicientes, et peccata abhorrentes, ad illum convertamur. Quod deinceps sequitur, Saulem deprehenso Ionathano, quaesivisse, quid fecisset? et Ionathanum rem totam ut erat illi indicavisse, magnam Ionathani simplicitatem et integritatem testatur: etsi se non agnoscit peccavisse. Nihilominus tamen sciendum etsi Saul limites aequi et iusti praeterierit, populum exsecratione obstringens, qui mandatum ipsius violasset: Deum tamen voluisse ut exsecratio illa caderet, vimque suam retineret in Ionathano Saulis filio: quae causa fuit cur illum tanquam noxium sorte Deus deprehendi voluit.