20:68 3984. ZYKOYIUS 0 CALVINO. Proponit quaestiones varias quae ipsi% homini simplici ut videtur et sanae rationis, negotium facessunt, maxime circa trinitatem^ tum etiam circa nomina pueris baptizandis imponendam) (Ex apographo Cod. Paris. Dupuy 102, fol. 109.) Gratiam et pacem a Deo patre et Domino Iesu Christo. Ignotus tibi sum, clarissime domine Calvine, notior autem aliis et D. Bulingero qui meos filios domi suae duobus annis aluit. Audaciam tamen ad te scribendi sumpsi, quod sciam vos viros doctos habere vocationem hanc ut nos infirmos et non instructos doceatis, et si quando erramus ut nos corrigatis. Video esse hic turbas in religione, quae multos et me ipsum offendunt, in praecipuo articulo religionis de s. Trinitate. Ego vero, quia scio talem Trinitatem nos debere credere, ubi sunt tres unius deitatis seu naturae divinae, Deus pater, filius Dei et spiritus sanctus, ubi Christus mediator est deus et homo ad Deum patrem, nolo de ea re plus nunc inquirere. Sed quia mirabilia hic audio : varii enim varie nunc docent de fide et de invocatione. Dicunt alii quod in oratione dominica, quum dicimus Pater noster, intelligendus sit sub nomine patris et filius et spiritus sanctus, ita ut invocetur Deus Trinitas, non Deus pater per filium. Deinde cantiones hic fere omnes habemus in quibus invocant unum Deum in Trinitate. Et conclusiones cantionum multarum hoc fine clauduntur ut sit benedictum nomen Dei unius in Trinitate, vel Trini, aut Dei Trinitatis. Istis enim terminis utitur nostra lingua: alios non habet quantum ego scio. At dicnnt ministri quidam te etiam hoc probare: quod an verum sit velim scire. Ego lego etiam quaedam tua scripta, etsi omnia non intelligo, sed non invenio ullam tuam orationem talem in Commentariis Prophetarum, sed semper ad Deum patrem per filium, et in vestris caeremoniis coenae Domini et baptismi, tum coniugii ete. Scio apud vos psalmos tantum cani, quod apud nos non fit, et tamen multo melius esset. Iam enim de istis non dubitaremus si etiam nihil aliud apud nos cantaretur.3) Deinde 3984.1) Nomen sumimus ex annotatione Simieri ad Ep. Calvini d. d. 12. Sept 1563. Erat is JBurggravius Cracoviensis* 2) Quaestionibus illis proponendis tum temporis motus in Polonia exorti ansam praebuisse videntur. 3) Be canticis ecclesiasticis iam tunc in Polonia usurpatis ap, scriptores nihil legisse meminimus.