2:68
[CO
2.68]
eorum
doctrinam
supra
mundum
satis
superque
attollit,
quod
Matthaeus
ad
mensae
suae
quaestum
antea
affixus,
Petrus
et
Ioannes
in
naviculis
suis
versati,
omnes
crassi
idiotae,
nihil
didicerant
in
hominum
schola
quod
aliis
traderent.
Paulus
vero
non
tantum
ex
professo
hoste,
sed
etiam
saevo
et
sanguinario,
conversus
in
novum
hominem,
subita
et
insperata
mutatione
ostendit
coelesti
imperio
se
compulsum
doctrinam
quam
oppugnaverat
asserere.
Negent
canes
isti
spiritum
sanctum
super
apostolos
delapsum
esse,
vel
saltem
historiae
fidem
abrogent:
res
tamen
palam
clamitat
a
spiritu
fuisse
edoctos,
qui
ante
in
ipsa
plebe
contemptibiles,
repente
de
coelestibus
mysteriis
tam
magnifice
disserere
coeperunt.
[Inst
1.8.12.]
Adde
quod
aliae
quoque
sunt
optimae
rationes
cur
pondere
suo
non
careat
ecclesiae
consensus.
Neque
enim
pro
minimo
ducendum
est,
ex
quo
scriptura
publicata
fuit,
tot
saeculorum
voluntates
constanter
in
eius
obedientiam
consensisse;
et
utcunque
miris
modis
eam
vel
opprimere,
vel
evertere,
vel
inducere
prorsus
et
ex
hominum
memoria
obliterare
satan
cum
toto
mundo
conatus
sit,
semper
tamen
instar
palmae
superiorem
evasisse,
et
inexpugnabilem
perstitisse.
Siquidem
nemo
fere
excellentiore
ingenio,
vel
sophista,
vel
rhetor
olim
fuit,
qui
vim
suam
adversus
ipsam
non
intenderet;
nihil
tamen
profecerunt
omnes.
In
eius
excidium
universae
terrae
potentia
se
armavit:
in
fumum
abierunt
omnes
eius
conatus.
Quomodo
tam
valide
undequaque
impetita
restitisset,
non
nisi
humano
freta
praesidio?
Quin
magis
hoc
ipso
a
Deo
esse
convincitur,
quod
reluctantibus
humanis
omnibus
studiis,
sua
tamen
virtute
usque
emerserit.
Adde
etiam
huc,
quod
non
una
civitas,
non
gens
una
in
eam
recipiendam
et
amplexandam
conspiravit;
sed
quam
longe
lateque
patet
terrarum
orbis,
variarum
gentium,
quibus
alioqui
nihil
inter
se
commune
erat,
sancta
conspiratione
suam
autoritatem
adepta
est.
Porro
quum
plurimum
nos
movere
debeat
talis
convenientia
tam
diversorum
animorum,
et
rebus
omnibus
alioqui
inter
se
dissidentium,
quando
eam
non
nisi
coelesti
numine
conciliatam
apparet:
non
parum
tamen
gravitatis
illi
accrescit,
dum
intuemur
in
eorum
pietatem
qui
sic
conveniunt;
non
omnium
quidem,
sed
quibus,
ceu
luminibus,
fulgere
ecclesiam
suam
Dominus
voluit.
[Inst
1.8.13.]
Iam
quanta
securitate
nos
ei
doctrinae
nomen
dare
par
est,
quam
tot
sanctorum
virorum
sanguine
sancitam
ac
testificatam
videmus?
Illi
pro
semel
suscepta
non
dubitarunt
mortem
animose
et
intrepide,
atque
adeo
magna
alacritate
oppetere:
nos
cum
tali
arrhabone
ad
nos
transmissam,
qui
non
certa
et
inconcussa
persuasione
susciperemus?
Non
ergo
est
mediocris
scripturae
approbatio,
tot
testium
sanguine
fuisse
obsignatam;
praesertim
dum
reputamus,
eos
mortem
ad
reddendum
fidei
|