19:68 plum usque. Quanquam haec melius ex Normandio nostro intelliges, qui forte has praeveniet. Colloquium mature abrumpi mihi nunquam displicuit:2) modo absque vestra culpa fiat. Nolim tamen, dum sinistros rumores fugitis, vos esse nimis verecundos : quia semper vereor ne vobis et causae noceat facilitas. Ergo a fraude cavendum. Una in re insistere oportet, ut fidelibus tolerabilis sit libertas. Severe tamen obiurgandus erit eorum fervor, qui metas transsiliunt: ac de eo fraenando consultandum vobis erit, ut quod statueritis omnes provinciae sequantur. Si qui parere nolint, sero agnoscent quanto potior moderatio sit quam temeritas. Utinam soli poenas luerent. Sed nisi eorum intemperantiam compescat Deus, omnia pessundabunt. Yide quam acre sit telum necessitas, quae prodigos facit in maxima inopia. Si Merlinus huc se receperit ante finem mensis,8) nobiscum bene actum putabimus. Colongius ne revocaretur, accurate me rogavit D. Ducissa: cuius de te spem etiam frustrari vix fas esset.4) Ea enim cupide exspectat te et D. Martyrem: quos sibi promissos esse asserit. Tot remorae plus aequo tempus producent, ut longius non abscedas. Martyrem quoque relinquere non esset humanum. Sed in primis vide, ut scholae desertae cito succurras. Ego enim, cui obeundae erant tuae vices, iam toto fere mense decubui. Quia paulo post quam has acceperis ad iter, ut opinor, te accinges, posthac a scribendo desistam: nisi forte consilium te mutasse cognovero. Tale, eximie vir et integerrime frater, cum D. Martyre et reliquis fratribus, apud quos excusa quod non scribam. Dominus vos omnes tueatur, gubernet studiaque vestra benedicat. 21. Octobr. 1561. Calvinus tuus. 3581* LENTULUS CALVINO. A quo ecclesiae commendatus iam ministerium feliciter auspicatus gratias patrono agit Haec perspicua, plura nescimus. (Ex autographo Cod. Goth. 405, foi. 41.) 2) de cuius fine nondum certior factus erat quum haec scriberet* 3) Adfuit d. 23. Octobris (Beg. d. Conseil). 4) Videtur a Ducissa epistolam accepisse. De Colongio v. N. 3523. 3535.