15:68 illorum tumorem, qui ita erga vos male sunt animati, aut aequiores et pacatiores reddet, ne ita ferociter adversus stimulos calcitrant. Utut sit, hoc agite tanquam mente deliberata, ut quod stadium vobis decurrendum statuit Dominus, in illo vos strenue ad extremum usque conficiendo pergatis. Illud vobis vel unum abunde sit, quod approbari vestrum laborem a Domino non dubitatis, quum abominationibus illis bellum acnovSov indicitis, quae ipsius cultui et honori adversantur. Neque vero mihi non veniunt illa in mentem, quae in hoc Domini negotio sese yobis obiectura sunt, ut vos a constantia vestra dimoveant, nisi* virtus una ex alto omnia illa impedimenta in vobis exsuperet, a qua etiam pendet progressus noster et non fallax exspectatio. Nos hic omnes ita omnia ista vobis a Deo bene cedere comprecamur, atque ut et sua protectione complectatur et spiritualibus donis cumulet, ut magis ac magis accensi sitis, ad vos illi in solidum adducendos. Genevae 4. Martii 1554. 1921. MUSCULUS BLAURERO. Iterum de quaestione illa occasione wortis Serveti exorta verba faciens titulum libri Calviniani improbat (Ex autographo Cod. Sangall. 36, Epp. VII. p. 300, Coll. c. exemplari Turio. F. 43, olim. VIII. f. 710 et Simler. Vol. 81.) Clarissimo viro M. Ambrosio Blaurero domino ac fratri in Christo observandissimo Biennae. S. D. Et mihi gratissimum est, carissime frater, quod posteriores meae placuerunt. *) Spero te facile innocentiam meam illi probaturum quem utrique, et tibi et mihi, bene velle scribis. Deinde quae de sententia D. Calvini scribis mihi cumprimis facile probantur : Velim tamen admodum, alio quae scripsit prodiisse titulo, ne lector a crudelitate sanguinaria abhorrens statim inspecto illo a lectione libri absterreatur, vel si legat, legat tamen mente gravi, suspicione praeoccupata et minus ad sinceritatem sani iudicii accommoda. . . . . . Bernae 1554 6. Martii. W. Musculus tuus in Domino. 1921. 1) Blaurer i epistolam qua ad N. 1916 respondit non vidimus. Itaque quae proxime sequuntur explanare non possumus.