7:676 datur, non est negligenda bonae causae defensio. Deinde quum mihi probe constet, sanam esse, et ex puro Dei verbo sumptam doctrinam quae oppugnatur, mihi eius patrocinium deserere, quum a me semel tradita fuerit, iam non est integrum. Hac enim lege doctrinae suae ministros Dominus nos constituit, ut non minus eam constanter tueri iubeat, quam fideliter tradere. In libello meo ita ad verbum loquutus eram: In baptismo breviter [fol 3] annotare operae pretium est, melius potuisse omitti, quod de praecisa eius necessitate commemorant. Praeterquam enim quod externis signis perperam alligatur animae salus, iniuria fit non levis promissioni; ac si minus ad praestandam quam offert salutem, nisi aliunde adiuta, sufficeret. Sancta ideo nascitur ex fidelibus progenies, quod adhuc utero inclusi ipsorum liberi, antequam vitalem spiritum hauriant, cooptati tamen sunt in foedus vitae aeternae. Nec sane alio iure per baptismum aggregantur in ecclesiam, nisi quia ad corpus Christi iam ante pertinebant, quam in lucem ederentur. Alienos enim ad baptismum qui admittit, ipsum profanat. Nunc ergo qui ita necessarium statuunt baptismum, ut a spe salutis excludant, nisi qui eo tincti fuerint, tum in Deum sunt contumeliosi, tum se quoque ipsos implicant magna absurditate. Nam a Christo alienos sacra Christi nota insignire, qui fas esset? Baptismum ergo praecedat adoptionis gratia necesse est: quae non dimidiae tantum salutis causa est, sed eam ipsam salutem in solidum affert, quae deinde in baptismo sancitur. Hinc, ut error alius ex alio scaturire solet, baptizandi munus, quod solis ecclesiae ministris peculiariter mandavit Christus, non ad unum modo quemlibet ex plebe, sed ad mulierculas etiam delegant. Hunc locum sic exagitat larvatus censor, ut crassum Pelagii errorem a me renovari pronunciet.