7:674 concidat. Cur enim inaestimabili Dei beneficio diutius fruerentur, qui pro nihilo ipsum duxerunt? Haec ideo dico, ut quicunque aliquo pietatis sensu [pag. 203] tanguntur, quasi extenta Dei manu ad mortem se vocari meminerint. Ac ne animi deficiant, beatius multo sibi esse non dubitent, laboranti perculsaeque ecclesiae se ultro adiungere socios, quam nimium sibi cavendo, privataeque tranquillitati consulendo, sortem appetere a filiis Dei segregatam. Dicebat ille, 1) quum mors esset prae oculis, se nihilo minus senectutis fiducia esse liberum: etiam ubi non erat tam necessaria libertas. An apud nos pro gloriae Christi patrocinio minus futurae vitae valebit aeternitas, quam apud illum praesentis vitae brevitas valuit? Pudeat nos quoties illam mulieris vocem audimus quae inducitur ab ethnico poeta: Usque adeone mori miserum est? si in testanda fide nostra, ubi discrimen aliquod se ostendit, suspensi haesitamus. Ego vero, ut mihi satis conscius sum meae imbecillitatis, ita Dei subsidio fretus, re ipsa, quum usus postulabit, me ostensurum confido, quam serio crediderim ac credam, beatos esse, qui in Domino moriuntur. 1) On raconte d'un ancien Payen etc. Exiguum fermentum totam massam corrumpit. 1 Cor. 5. Quousque claudicatis in utramque cogitationem? Si Dominus est Deus, sequimini ipsum. Si autem Baal, sequimini ipsum. Heliae nihil respondit populus. 1 Reg. 18. Saltem ergo taciti gemant, quos sua conscientia convictos tenet: nec obstrependo malum plus satis grave augeant. Calvini opera. Vol. VIL