9:673 673 AD QUAESTIONES IUDAEI. 674 stinctas esse: et quum toties scriptura dicit sanctos dormiisse, an putent uno interitu animas cum corporibus involvi? imo quum scriptura dicit Absalom procerae fuisse staturae, Davidem autem pusillae inter fratres suos, an corporum mensuram ad animas simul transferat? Verum est quod vulgari proverbio iactatur, nullum simile esse idem. Sed porci isti sic omnia naturae elementa pervertunt, ut nulla apud eos ratio locum inveniat. Dicimus, sicuti anima et corpus hominem unum efficiunt, ita Christum ex duabus naturis constare: non quod similitudo omni ex parte conveniat, sed quia apta et concinna est ad exprimendam personae unitatem. Caeterum, ut demus quod postulant, nihil esse diversum: praepostere tamen inferunt. Christi divinitatem cum carne fuisse occisam. Numquid enim tyranni olim, quum in sanctos saevirent, trucidarunt eorum animas? An Abel, quum occisum fuit a Cain, totus periit? Quod si superstes et illaesa fuit eius anima post mortem, quae tamen pars hominis erat, cur non potius intacta fuisset Christi divinitas in morte, licet naturae humanae unita esset? XXII. IUDAEUS. Quaere: Si venit in terram ut traderet se ipse vinculis et morti pro vobis, quare diicit quod Iudas Iscariot tradidit illum,, si ideo venerat ut iudicaretur et damnaretur? CALVINUS. Quaere vicissim, quomodo dicat Iob ablata sibi fuisse bona a Domino, quibus tamen eum praedones spoliaverant? quomodo dicat Deus se sibilo excitare Aegyptios, et Assyrios armare suo nutu, et omnes esse instar securis in manu sua: interim tamen pravos eorum conatus damnet, seque pronunciet fore ultorem (Isa. 7, IS)? Quaere denique, quid de suo Meschia sentiant ipsi. Pronunciat enim Isaias positurum animam suam pro sacrificio, ut infirmitates populi sustineat: dicit caesum a Deo et vulneratum (Isa. 53, 5 seqq.). Certe vel fateri cogentur ipsum periturum sua manu, vel mortem ab aliis percussoribus illatum iri. Ex eo quem nunc citavi Isaiae loco liquet, nihil in his duabus sententiis esse dissidii, ut sponte se offerat Messias ad mortem, et tamen ab impiis