7:673 673 REFORMANDAE RATIO. 674 turba, sui oblita, alacriter se ad mortem offerebat: ut non nisi per stragem corporum suorum via idolo pateret. Et nos non lapideum iam templum, in quo Deus invocetur, habentes, sed filium Dei, in quo tota patris maiestas habitat, silentes ipsum patiemur adeo turpiter violari? Idolum enim erigitur, non quod externam sacrarii speciem deformet, sed quod totam ecclesiae sanctitatem inquinet ac pervertat: quod labefactet totum Dei cultum, nihil in religione nostra impollutum relinquat. Si ad propiora tempora descendimus: quot martyrum millia adversus praesentissimos mortis terrores invicta fortitudine perstiterunt? Quid de terroribus loquor? An non morte ipsa intrepide testati sunt, aliam se vitam et quaerere et certo sperare? Ac tunc quidem simul atque exigua lucis scintilla hominibus emicuerat, totum cor inflammabat tanto coelestis vitae desiderio, ut vitam ' hanc facile mortemque contemnerent. Nunc quum plenus intelligentiae fulgor nobis illuceat, nihil fere cordis apparet. Et salutem speramus ex evangelio, pro cuius veritate asserenda nemo vult periclitari? Itaque, haec plus quam perfida ignavia, quam anni unius experimentum prodidit, documentum est nimis luculentum nostrae ingratitudinis: ut iam non amplius quaerenda sit ratio, cur in tot urbibus atque provinciis puritas christianismi