8:670
in
finali
iudicio
coram
Deo
profutura.
Et
tamen
ibi
nihil
de
promissionibus
auditur.
Libro
secundo
de
Iustitia
regni
Christi,
cap.
2
et
3
plerosque
iustificatos
ostendi,
quibus
v
ulla
tunc
succurrebat
promissio.
Promissiones
quidem
addebat
olim
Deus
in
lege,
et
promissiones
addebat
Christus,
cum
salubribus1)
miraculis,
ut
ad
se
facilius
nos
alliceret.
Scopus
tamen
fidei
nostrae
est
ipse
Christus*
ut
eum
esse
verum
Messiam,
filium
Dei,
salvatorem
nostrum,
fiducia
certa
credamus:
ad
idque2)
promissionibus
divinis,
et
aliis
de
coelo
testibus,
magis
firmemur.
EPISTOLA
UNDECIMA.
Quia
facta
omnia,
et
actus
quoscunque
bonos
vos
omnes
deluditis,
vestro
in
Iacobum
commento,
Abrahamum
dicentes
esse
factis
iustificatum,
id
est,
declaratum
iustum:
operaepretium
me
facturum
puto,
si
errorem
hunc
eliminare
tentavero.
Fateor
quidem,
operibus
declarari
fidem,
sed
opera
quid
aliud
efficere,
multis
rationibus
ostendo.
Primo:
Malefacta
aliud
efficiunt,
quam
declarare.
Furtum,
adulterium,
homicidium,
et
alia
eiusmodi
nonne
sunt
peccata?
Si
actibus
his,
sive
externe,
sive
interne
sumptis,
respondet
aliqua
poena,
quare
contrariis
non
respondebit
aliqua
gloria
?
Saltem
post
ademptam"')
gratiam,
ne
tu
omnia
antea
fuisse
prava
cavilleris.
Virtus
gratiae
aequatur
virtuti
peccati,
ac
etiam
superabundat
Hom.
5.
Ergo
benefacta
in
gratia
tantum
vale)
it,
ad
augendam
gloriam,
quantum
malefacta
in
peccato
valent
ad
augendam
poenam.
Secundo:
Cognoscenda
tibi
est
vis
dictionis
exclusivae
Iacobi:
Non
ex
fide
tantum
iustificatus
est
Abraham,
sed
ex
factis
quoque.
Ergo
ad
eandem
iustitiam,
quam
fides
effecerat,
[pag.
G
o
5]
aliquid
adiecerunt
facta.
Tertio:
Declaratio
illa
res
inanis
est,
hypocrisis
est,
si
sola
declaratio
quaeratur.
Solus
erat
Abraham
cum
Deo,
qui
declaratione
non
indigebat,
sed
veram
et
spontaneam
operum
accessionem
adhuc
exposcebat.
Quarto:
Merces
operum,
doctore
Christo,
re
ipsa
aliquid
est,
quod
rependetur.4)
Intellige
mercedem,
ad
certam
mensuram
factis
singulis
respondentem,
ut
ea
mensura,
qua
aliis
metimur,
remetiatur
nobis.
Quinto:
Aliquando
dicimur
iustificari,
id
est,
iusti
declarari,
ut
in
iudiciali
foro.
Alioqui
iustificari
dicitur,
qui
ex
iniusto
fit
iustus,
et
qui
ex
iusto
fit
iustior,
seu
cuius
iustitiae
aliquid
accedit,
ut
accipit
Iacobus.
Sicut
qiii
sordidus
est,
sordescit
adhuc,
et
fit
sordidior:
ita
qui
iustus
est,
iustificatur
adhuc,
et
fit
iustior,
teste
Ioanne.
Paulus
quoque
per
opera
augeri
docet
iustitiae
proventum
2.
Cor.
9.
Sexto:
Facta
1)
salutaribus.
2)
atque
id.
3)
adeptam.
4)
rependitur.
|