5:67
DE
CLEMENTIA
Claudio
:
Opera
magna
potius
quam
necessaria
quam
multa
perfecit.
Aberrare
a
fortuna
tua
non
potes']
Est
artificii
rhetorici,
quae
contra
nos
faciunt,
in
rem
nostram
et
causae
commodum
vertere.
Est
enim
aliquid
tyrannicum,
inter
cives
suos
corpus
munire
armorum
praesidio.
Cicero
Philipp.
IL:
Nonne
igitur
millies
perire
est
melius,
quam
in
sua
civitate
sine
armatorum
praesidio
non
posse
vivere?
Seneca
vero
magis
esse
ornamenta
et
insignia
imperii
dicit,
quam
vitae
praesidia.
Mamertinus
in
Panegyrico
Iuliani
Caesaris:
Arma
igitur,
et
iuvenes
cum
gladiis
atque
pilis,
non
custodiae
corporis
sunt,
sed
imperatoriae
maiestatis
solennis
ornatus.
Quid
enim
istis
opus
est,
quum
firmissimo
sis
muro
civici
amoris
obseptus
?
Omnium
in
istam
oculi
conversi
sunt]
Ovidius
in
consolatione
ad
Liviam:
Ad
te
oculos
auresque
trahis,
tua
facta
notamus,
[pag.
57]
Nec
vox
missa
potest
principis
ore
tegi.
Et
ille
turpem
esse
in
rege
ebrietatem
dicebat,
quem
aures
oculique
omnium
sequerentur.
Verum
id,
ut
praeclarum,
ita
etiam
difficile
et
arduum
est:
ut
non
immerito
Cicero
exclamaverit:
O
dii
immortales,
quam
magnum
est
personam
in
republica
tueri
principis,
qui
non
animis
solum
debet,
sed
oculis
servire
civium.
Irasci
non
potes]
Verissima
sententia.
Omnes
enim
verentur
quo
efferatur
animi
impotentia,
cui
nihi]
clausum
est.
Et
quum
tandem,
velut
calamitas,
in
aliquem
cecidit,
alii
idem
in
caput
suum
timent.
Quantam
enim
putas
futuram
terris
pestem,
si
principes
legibus
liberi,
soluti
omnibus,
ut
aiunt,
frenis
ac
repagulis,
velint
exercere
nocendo
potentiam?
Quis
finis
esset
caedibus,
latroniciis,
direptionibus,
ubi
nihil
non
potest
efferata
rabies?
Bene
ergo
quod
principes
legibus
soluti,
legibus
tamen
vivunt.
Imo
vero
lex
ipsa
sunt.
Adiice
nunc
quod
privatos]
Redit
nunc
ex
digressione
ad
orationis
contextum,
et
filum
argumenti,
et
tandem
quartam
rationem
reddit,
cur
sit
ignoscendum
privatis
hominibus
ubi
asperius
suas
offensas
ulciscuntur:
quia
quum
sint
obnoxii
iniuriae,
veterem
ferendo,
novam
invitant.
Id
est
quod
saepe
eos
cogit
retaliare
iniurias:
non
ut
praeterita
corrigant,
sed
ut
in
futurum
provideant.
Alia
ess
regum
ratio
et
conditio,
qui
quum
iniurias
remittunt,
certam
sibi
securitatem
comparant.
Idque
comprobat
argumento
a
contrariis.
Si
enim
frequens
vindicta
paucorum
odium
reprimit,
multorum
irritat:
sequitur
aptiorem
esse
coercendis
iniuriis
veniam.
Quemadmodum
praecisae
arbores]
Comparatio
sumpta
ex
disciplina
rei
rusticae.
Solent
enim
agricolae,
quo
sint
firmiores
arbores
et
feraciores,
teneros
adhuc
ramos
praecidere.
Ita
et
frondosi
|