49:67 67 EPIST. PAULI AD ROMANOS 68 fidem, ex fide alios iustificari dixit, videtur oblectatus varietate sermonis in eadem re indicanda, ut Iudaeorum stultitiam obiter perstringeret, qui discrimen inter se et gentes comminiscebantur: quum in causa iustificationis nihil prorsus differrent. Si enim sola fide fiunt homines huius gratiae compotes : fides autem in utrisque est eadem: ridiculum est, in tanta similitudine facere dissidium. Itaque subesse in verbis ironiam iudico: ac si diceret: Si quis vult habere differentiam gentilis a Iudaeo, hanc habeat, quod ille per fidem, hic vero ex fide iustitiam consequitur. Nisi forte ita distinguere magis placeat, iustificari ex fide Iudaeos, quia nascuntur gratiae haeredes, dum ius adoptionis a patribus ad eos transmittitur: gentes vero per fidem, quia his adventitium est foedus. 31. Legem igitur irritam facimus per fidem? Ne ita sit: sed legem stabilimus. 31. Legem igitur irritam, ete. Ubi lex fidei opponitur, ex eo statim quandam repugnantiae suspicionem caro arripit, ac si alterum alteri adversaretur. Praesertim vero facile obtinet falsa haec imaginatio inter eos, qui praepostera legis intelligentia imbuti nihil aliud in ea quaerunt quam operum iustitiam, promissionibus omissis. Atque hoc nomine pessime audiebat inter Iudaeos non modo Paulus, sed Dominus quoque ipse : ac si tota sua praedicatione legis abrogationem moliretur. Unde illa contestatio : Non veni ad solvendam legem, sed implendam. Haec autem suspicio tam ad mores, quam ad caeremonias pertinebat. Quia enim evangelium finem imponit caeremoniis mosaicis, putatur ad destruendum Mosis ministerium tendere. Ad hoc, quia omnem operum iustitiam obliterat, creditur adversari tot testimoniis legis, ubi affirmat Dominus, se iustitiae ac salutis viam illic praescripsisse. Quare hanc Pauli excusationem neque de caeremoniis seorsum, neque de mandatis (ut vocant) moralibus: sed in universum de tota lege accipio. Nam lex moralis vere confirmatur ac stabilitur per fidem in Christum : quandoquidem in hunc finem lata est, ut hominem de sua iniquitate edoctum ad Christum adduceret: sine quo nec ipsa praestatur*), frustraque clamat quid factu rectum sit: nec potest nisi cupiditatem magis irritare, quo maiorem tandem condemnationem homini accersat. Ubi vero ad Christum ventum est, primum in eo invenitur exacta legis iustitia, quae per imputationem etiam nostra fit. Deinde sanctificatio, qua formantur corda nostra ad legis observationem, imperfectam quidem illam, sed quae ad scopum collimat2). Similis caeremoniarum ratio, *) impletur 2) colineat.