44:67 67 IN SOPHONIAM 68 andi materiam: nempe vult nos recumbere duntaxat in sua gratia. Hoc quidem non debuerat a nobis extorqueri: nam quid magis optabile quam sperare in Deo? Porro quia semper plus sibi arrogant homines quam liceat, et sese subrogant hoc modo in Dei locum, non possunt vere et sincere in ipsum sperare. Putant quidem se spem locare in Deo, ubi tribuunt illi partem suae salutis: sed spes non potest locari in Deo, nisi in solidum : ideo necesse est in nihilum redigi qui sibi vel tantillum falso tribuunt : et hoc intelligit propheta. Caeterum sciamus non aliter proficere homines sub Dei ferulis, donec se ipsos prorsus abnegaverint, et obliti suae virtutis quam falso imaginantur, in ipso solo recumbant. Loquitur autem propheta de solis electis: quia videmus multos duriter affligi, et tamen non ideo mitescere, neque exuere* pristinam ferociam. Sed Dominus ita suos castigat, ut etiam spiritu mansuetudinis corrigat in ipsis omnem fastum et altitudinem. Iam quum dicit, Sperabunt in nomine Iehovae, opponit spem istam superbiae quam prius damnavit. Volebant enim videri sperare in Dei nomine, quum obiicerent montem Sion, et magnifice proponerent in medium adoptionem, qua segregati erant a profanis gentibus. Sed mendax illa fuit iactantia quae nihil habuit spei. Sperare igitur in nomine Iehovae, nihil aliud est quam sincere amplecti quam offert gratiam verbo suo, neque obtendere vanos praetextus : sed invocare ipsum puro corde et serio fidei et poenitentiae sensu. In eundem finem adiungit, Bdiquiae Israel non amplius patrabunt iniquitatem, neque loquentur mendacium, neque invenietur lingua dolosa in ipsorum ore. Continuat eandem sententiam propheta, quod scilicet ecclesia non minoris aestimanda sit, si tantum constet ex paucis hominibus: quoniam in magno numero sunt multae sordes, quae foetore suo non modo conspurcant terram, sed coelum ipsum inficiunt. Quum ergo iniquitatibus referta esset Ierosolyma quantisper stetit integer populus, propheta hoc solatium adducit, non esse nimis dolendum si tantum ex immensa arena maris et ingenti multitudine stellarum Deus colligat exiguam manum: nempe quia saltem purgata erit ecclesia. Magni autem interest, sordes abstergi a Dei sanctuario. Quid enim magis indignum quam ex loco sacro fieri quasi haram porcorum, et profanari quod Deus voluit sibi peculiariter dicatum? Quum ergo Ierosolyma sacrarium esset Dei, nonne oportuit illic coli pietatem? Quum autem foedata esset omni sordium genere, propheta ostendit non debere videri hoc grave, quod Dominus auferet ingentem illam turbam quae falso gloriabatur sub praetextu nominis eius. Non ergo facient iniquitatem. Iam sub una specie complectitur regulam iuste vivendi, quum dicit, Non loquentur mendaciter, neque reperietur