39:67 67 PRAELECTIONES 68 prophetas et omnes bonos: essent etiam pleni avaritia et rapacitate: alii essent libidinosi. Quum ergo reges foedati essent tot flagitiis, hic promittitur rex, qui officium praestabit, ut scilicet agnosci possit verus Dei minister. Sed interea necesse est venire ad naturam regni Christi: quia scimus esse spirituale: sed depingitur nobis sub imagine terreni et politici imperii, quoties enim prophetae loquuntur de Christi regno, proponunt nobis terrenam imaginem, quia sine ulla figura non poterat satis intelligi a rudi populo in illa pueritia spiritualis veritas. Non mirum igitur est, si prophetae quum vellent sermonem suum accommodare Iudaeis, de regno Christi disseruerint, ita ut proponerent visibilem eius imaginem in terreno et politico imperio, ut iam diximus. Sed necesse est reputare quale sit Christi regnum. Quum ergo sit spirituale, iustitia et iudicium de quibus hic propheta loquitur, non pertinent ad ordinem politicum et externum duntaxat, sed potius ad rectitudinem, qua fit ut reformentur homines ad imaginem Dei, quae est in iustitia et veritate. Dicitur ergo regnare Christus super nos in iustitia et iudicio, non tantum quia legibus nos continet in officio et conservat bonos et innoxios, reprimit audaciam improborum: sed quia nos gubernat spiritu suo. De spiritu autem scimus quid Christus ipse pronuntiet (Iohan. 16, 8), Spiritus iudicabit mundum de iustitia et iudicio, ete Ergo necesse est venire ad illam spiritualem iurisdictionem, si volumus tenere qualis sit iustitia cuius nunc fit mentio, quale item iudicium quod adiungitur. Postea sequitur, 16. Diebus illis servabitur Iehudah, et Ierusalem habitabitur secure: et hoc nomen quo vocabitur ipsa1 Iehovah iustitia nostra. Hic extendit propheta regni fructum ad omnes Iudaeos, et ostendit quantopere expetendum sit regnum illud quod pollicitus est: quia scilicet in ipso continebitur perfecta felicitas et salus. Nisi hoc fuisset additum, poterat frigere quod iam vidimus de iusto rege. Interdum enim contingit, ut rex colat iustitiam et aequitatem quantum in se erit, populus autem sub ipso sit miser. Sed propheta hic testatur populum modis omnibus beatum fore ubi ab illo rege gubernabitur quem promisit venturum. Diebus ergo illis, inquit, servabitur Iehudah. Promittit salutem Iudaeis : quanquam sub hoc nomine complectitur etiam decem tribus, ut saepe fieri solet. Adiungit Ierusalem sed eodem sensu. Ierusalem habitabitur secure, inquit, hoc est tranquilla erit. Haec loquutio sumpta est ex Mose, sicuti prophetae ubi disserunt de benedictionibus Dei mutuari solent ex fonte illo suam doctrinam, dicit ergo salvum fore populum: deinde tranquillum.