31:67 67 PSALMUS V. 68 .alludere, quae in templo quotidie sacrificiis coniungi solebant ex legis praescripto: non tamen dubito quin longioris morae taedio compulsus, salutem suam accelerari cupiat: ac si dixisset: Simulatque expergiscar, haec prima futura est mea cogitatio. Tu itaque Domine opem qua indigeo, ne longius differas: sed mox respondeas votis meis. Disponere Deo tantundem valere interpretor, ac recta se ad eum applicare. Plerique, quasi ecliptica esset loquutio, subaudiunt orationem. Sed potius (meo iudicio) testari voluit David se minime flecti huc vel illuc, ac distrahi, sed hunc ordinem sibi esse statutum ut ad Deum confugiat. Est autem tacita antithesis inter vagos et erroneos eorum discursus qui ad mundi auxilia circumspiciunt, vel pendent ex suis consiliis, et rectum fidei ductum: quo fit ut pii omnes a vanis illecebris retracti, se ad unum Deum convertant. Nam "pp Hebraeis ordinare vel disponere, interdum comparare vel aptare significat. Optime autem convenit sensus quod profiteatur David se minime distractum iri per flexuosos circuitus, sed recta se ad Deum venturum. Speculandi verbo tam spem et patientiam, quam sollicitudinem designat. Nam quum p]SI apud Hebraeos tam exspectare quam aspicere significet, non dubito quin dicere velit David, postquam suas curas in Dei sinum deposuerit, se suspenso animo quasi in excubiis fore, donec re ipsa pateat fuisse a Deo exauditum. Etsi autem desiderio semper inquietudo aliqua subest: qui tamen speculatur, quam expetit Dei gratiam, patienter eam exspectat. Docet itaque hic locus frivolas esse preces, quibus non est spes annexa, quae mentes velut in speculam evehat. 5. Quia non Deus volens impietatem tu: non habitabit tecum malum. 6. Non stabunt insani coram oculis tuis: odisti omnes qui iniquitatem perpetrant. 7. Perdes qui loquuntur mendacium: virum sanguinarium et dolosum abominabitur Iehova. Hic sibi David ex hostium malitia et pravitate conciliat Dei favorem. Est quidem velut abrupta oratio, ut sancti precando saepe balbutiunt: verum haec balbuties Deo gratior est quam omnes quantumvis nitidae ac splendidae rhetorum figurae. Porro ad hunc scopum tendit David, quum ad summum crudelitatis et perfidiae venerint hostes sui, fieri non posse quin eos mature Deus compescat. Ratiocinatur autem ab ipsius Dei natura, nam quum illi placeat iustitia et rectitudo, inde colligit, de improbis et sceleratis omnibus vindictam sumpturum. Qui enim fieri potest ut impune effugiant eius manum, quandoquidem iudex est mundi? Locus notatu apprime dignus. Scimus enim quantopere nos consternet effraenis impiorum protervia, nam quia Deus non statim eam cohibet, vel stupemus atto-