30:67 67 HOMILIA L. 68 qui autoritate apud populos pollent peccent saepissime pertinacia, et peccata peccatis accumulent, levitatis et temeritatis notam fugere cupientes: ac proinde in instituto sive bene sive male coepto pergant. Nae qui ad rerum gubernacula sedent, et primas sedes occupant prudentiam in consiliis debent adhibere, ne quid temere dicant faciantve cuius eos deinde poeniteat. Matura itaque deliberatione opus est antequam quidquam aggrediantur. At si non ea servata est moderatio quam oportuit, an ideo pertinacia tegendum est admissum per incogitantiam malum, et adversus Deum et homines bis ter ve peccandum, ut unus lapsus tegatur? Sic facere hoc loco Saulem videmus: Quare istud exemplum intueri debent qui ad rerum gubernacula sedent, et tanquam in speculo animadvertere quantum sit peccatum temeritas, ut alieno exemplo nihil temere suscipere discant. Ac si quid per incogitantiam peccaverint, se homines esse agnoscant, ac proinde ne palinodiam canere ipsos pudeat. Quin etiam ad singulos etiam haec doctrina pertinet cuiuscunque ordinis aut dignitatis viros. Pauci enim non peccant temerariis consiliis: quae si pertinaciter tueri volunt, neque a proposito recedere mutato consilio, certum est varia Dei iudicia et castigationes in se accersituros, Deumque gravibus poenis illam superbiam et arrogantiam puniturum. Quamobrem discamus si quando a recta via aberraverimus ad Deum nos vocantem reverti, ut in viam rectam ab ipso deducamur. Interim vero Saul quoddam timoris Dei signum, prece illa testatur, Iehova Deus Israelis^ cedo integrum^ id est facito ut innoxius absolvatur: da sortes veras, aut perfectionis. Minime sane dubium est quin bene esset Saul persuasus Deo probatam iri sortitionem illam inter se et Ionathanum filium et populum: quin etiam facile est iudicare illum a Deo fuisse ad id impulsum. Nam poterat cogitare maximam eo die fuisse populi transgressionem, quandoquidem sese polluerat carnes sanguine mixtas, contra Dei expressam legem, comedendo. Debuit itaque Saul de illa legis violatione serio cogitare. Verum istius flagitii non meminit: sed ipse cum filio a latere uno, populus autem ab altero divisus est: nimirum proiectas sortes in populum casuras arbitrabatur. Hic igitur apparet admirabili Dei consilio et providentia rem hanc totam gestam: immo et Dei ipsius spiritu linguam Saulis gubernatam. Quare precatio illa Saulis non fuit temeraria neque fictitia: ut plerique solent Deum precibus sollicitare, sed simulatis et temerariis : quin imo vellent ipsius Dei voluntatem obscurare. Saul vero non temerarias voces fudit, sed firmo nixus est fundamento: id ipsum persuasus quod a Salomone deinceps scriptis traditum est, sortes in sinum proiici, sed a Iehova esse ipsarum totam rationem: quibus verbis