20:67 67 EPISTOLAE 3983-3985 68 Quae nunc in Gallia geruntur ex Calvmi nostri literis *) cognosces. Miserrimum statum esse oportet eorum qui unius mulieris (et quidem cuiusmodi?) imperio reguntur. Plerisque locis adeo negliguntur regis edicta de nostris recipiendis,2) ut populi etiam fiant ferociores, quoniam nemo est prorsus qui seditiosos compescat. Itaque multi infirmi deficiunt, multi summis difficultatibus premuntur, multi etiam intereunt. Sed tamen bene sperare non desinimus. Princeps noster,8) ut uno verbo dicam, non satis habet animi. Amiraldus domi est.4) Plurima igitur obtinere quotidie adversarios minime mirum est quibus nullus sese opponet. Accipies autem una cum his literis responsiones duas Amiraldi ad falsas tyrannicidae accusationes, quibus etiam mea purgatio inserta est.5) Harum responsionum altera iam pridem in Normandia fuerat a nobis edita: alteram autem Amiraldus nunc primum certis de causis adiecit. Accipies etiam simul declarationem eorum quae in consilio regis super hac accusatione acta sunt a Condensi et Amiraldi cognatis cum regis conclusione. Haec autem omnia si possent his nundinis germanice versa prostare, gratissimum esset omnibus nostrarum partium proceribus. Edita enim iam est accusatio ab adversariis et per Germaniam sparsa, absque responsione, cnius loco additum est in extremo tyrannicidae fuisse alteram manum praecisam anteqnam ab equis discerperetur, quod falsum est. Sed illud quoque falsissimum quod morti vicinus Amiraldum et me perseveraverit accusare. Nam quod ad primam illam accusationem attinet ad quam respondimus, miser ille centies inculcavit falsam esse et metu a se extortam. Me vero nominatim tertio quoque verbo purgavit. De Amivaldo modo hoc modo illud dixit, ut solent qui supplicii horrore sunt correpti. Rogo te quantum possum ut si quis istic commodus interpres reperiatur, hac in re nobis gratificemini ut ista calumnia tempestive diluatur. Genevae 20. Iulii. Tuus Beza. 3983.1) N. 3974. 3981. 2) Soldan II. l l l sq. 3) Conde. (N. 3950. 4007. Languet d. d. 29. lun. p. 247.)4 ) Languet d. d. 20. lun.: Omnes incurrant in Amiralium et putant in eius interitu snam salutem consistere, et forte opprimerent eum nisi Connestabilis susciperet eius patrocinium. 5) N. 3981, not 4. 5 et infra 4001. 4009.