2:67 [CO 2.67] quantam Dominus conservandi verbi sui curam habuerit, quando ipsum ex truculentia saevissimi tyranni, quasi ex praesenti incendio, praeter spem omnium eripuit; quod pios sacerdotes aliosque tanta constantia instruxit, ut non dubitaverint thesaurum hunc vitae suae dispendio, si opus foret, redemptum ad posteros transmittere; quod acerrimam tot praesidum ac satellitum conquisitionem frustratus est. Quis insigne ac mirificum Dei opus non agnoscat, quod sacra illa monumenta, quae prorsus interiisse sibi impii persuaserant, mox quasi postliminio redierunt, et quidem maiore cum dignatione? Sequuta est enim graeca interpretatio quae per totum orbem ea vulgaret. Neque in eo tantum apparuit miraculum, quod foederis sui tabulas Deus a sanguinariis Antiochi edictis vindicavit, sed quod inter tam multiplices gentis iudaicae clades, quibus subinde attrita et vastata, mox prope ad internecionem redacta fuit, salvae tamen superstitesque manserunt. Lingua hebraea non ignobilis modo, sed prope incognita iacebat; et certe, nisi religioni consultum voluisset Deus, in totum periisset. Quantum enim, ex quo reversi sunt ab exsilio Iudaei, a linguae patriae genuino usu desciverint, ex eius saeculi prophetis apparet; quod ideo notatu utile est, quia ex hac comparatione clarius elicitur legis et prophetarum antiquitas. Et per quos salutis doctrinam in lege et prophetis comprehensam nobis Deus servavit, ut Christus suo tempore patefieret? Per infestissimos Christi ipsius hostes Iudaeos; quos merito ecclesiae christianae librarios Augustinus ideo appellat, quia nobis subministrarunt lectionem cuius ipsi usum non habent. [Inst 1.8.11.] Porro si ad novum testamentum venitur, quam solidis fulturis nititur eius veritas? Historiam humili abiectoque sermone tres evangelistae recitant. Fastidio est multis superbis ista simplicitas; nempe quoniam ad praecipua doctrinae capita non attendunt, ex quibus colligere facile esset, eos supra humanum captum de coelestibus mysteriis disserere. Certe quicunque ingenui pudoris gutta praediti erunt, lecto primo capite Lucae pudefient. Iam Christi conciones, quarum summa a tribus illis evangelistis perstringitur, omni contemptu eorum scripta facile eximunt. Ioannes autem e sublimi tonans, quos non cogit in obsequium fidei, eorum pervicaciam quolibet fulmine validius prosternit. Prodeant in medium omnes isti nasuti censores, quibus summa voluptas est scripturae reverentiam ex suis et aliorum cordibus excutere. Legant Ioannis evangelium: velint nolint, illic reperient mille sententias quae saltem eorum socordiam expergefaciant; imo quae eorum conscientiis ad cohibendos eorum risus horribile inurant cauterium. Eadem Pauli et Petri ratio est, in quorum scriptis quamvis maior pars caecutiat, ipsa tamen coelestis maiestas devinctos sibi omnes et quasi constrictos tenet. Unum vero hoc