19:67 67 EPISTOLAE 3579.3582 68 Ecce nunc audivi quosdam theologos a Palatino et Wirtembergico venisse.21) Bene est quod tam sero. Pestis hic incipit grassari, quae utinam me saltem in vestrum portum extradat. Scio tibi molestum esse quod tamdiu taceam et dum cogito quam multa et quam varia tibi possint in mentem venire, de isto velut extremo actu,22) scriberem libenter quid singulis horis audiam et aspiciam, nisi omnia tam essent dubia tam incerta ut nihil possit a me constitui ne vel immerito te torqueam vel de nihilo gaudeas. Idcirco totum biduum has literas apud me retinui dum certi aliquid exspecto. Vix credas quae hic sit trepidatio in iis quos firmissimos esse oportebat. Sed haec est merces eorum qui Deum non timent ut omnia timeant, et nisi me fallunt omnes coniecturae brevi monstrum aliquod erumpet. Bene vale et pro nobis serio precare. 23. Octob. Adhuc spero. 3580. CALVINUS BEZAE. Usque morbo confectus anxie reditum collegarum cupit quorum vices obire ipse iam non valet. (Manu scripta non exstat* Eeperies apud Bezam ed. Geney. p. 260, Laus. p. 538, Hanov. p. 604, Chouet p. 355, Amst. p. 162.) Ex quo cessarunt tormina *) vel aliquantulum laxata sunt, gravedo me invasit: quae tamen minus acriter me infestat. Pes nondum convaluit. Nudius tertius concionatus sum, sed delatus sella in tem- 21) Languet II. 152: Palatinus Elector et Dux Wirtembergensis buc miserunt suos theologos qui dicunt se esse accersitos a Navarro (cf. Kluckhohn, Bnefe Fr. d. Frommen I* 208) . . . . Palatini pulcre cum nostris consentiunt et habent libera mandata a suo principe, Wirtembergenses non item. Quantum ex sermonibus eorum colligere potui proponent nostris formulam Naumburgcnsem et alia quaedam decreta sui Principis quae non licet ipsis transgredi. Audio etiam Wirtembergensem duriter expostulare cum Navarro quod in regno Galliae sacramentarios ferat. Rectius meo iudicio faceret si sua negotia curaret. Heri fuerunt in aulam vocati isti theologi, ut quae habent proponerent. Sed manserunt hic eo quod D. Burlinus inciderit iu morbum Plura praebent Hist. eccl I. 615 sqq. Kluckhohn, I I 215 ubi leges Dilleri et Boquini relationem, Andreae vero exstat in I Fama Andreana a Io. Val Andreae edita 1630, . 120. Cf. Baum IL 419. Soldan L 535. 22) supra not 6. 3580.1) morbi sui.