9:668 sanguis, et ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus quum accessit divinitatem, nec esuriit: hic autem, qui erat ipsemet Deus, quare esuriit caro eius? CALVINUS. Quaere, cur angeli apud Abraham comederint? quomodo vexati fuerint contumeliose a Sodomitis? quomodo dicat Deus Mosen sibi obstare, ne vindictam quam statuit exerceat? Nullius apud istos porcos momenti solutio est, Christum ideo esuriisse, quia carnem nostram induens, simul famem et humanos alios affectus, excepta tantum omni corruptela, induit. Rationem afferunt, quia non idem legatur de Mose. Sed an putant sanctum prophetam postea rediisse ad solitum victum, nisi eum cogeret naturae infirmitas? Luxuria enim alioquin fuisset, alimenta superfluo abusu consumere. Quid do Elia quoque sentiunt? Nam certe quum de utroque diserte pronunciat spiritus quadraginta diebus ieiunasse, satis ostendit non longius pertulisse ipsos inediam. Christus ergo ad praedicandum evangelium se accingens, exordium a ieiunio quadraginta dierum fecit, ne Mose vel Elia esset inferior. Ita liquido apparuit, coelesti virtute eximi a necessitate cibi et potus, cui subiecti sunt cuncti mortales. Sed quia non minus utile erat, fratrem a nobis agnosci, cui nobiscum humanae vitae conditio esset communis, ad ea quae propria sunt hominis, statim reversus est. Non quod in eo dominatae sint humanae infirmitates, nisi quatenus mero suo arbitrio se submisit, ut nobis esset similis. XV. IUDAEUS. Quaere: Si agnus paschatis designabat Iesum, sequitur multos Iesus nascendos et suspendendos. Nam non praecepit filiis Israel, ut unum tantum agnum paschatis acciperent. CALVINUS. Quaere, an nihil significaverat omnes victimae, quae in templo immolabantur? Nam si ita esset, nihilo praecellerent aegyptiis superstitionibus. Deinde scimus Mosi praeceptum esse, ut omnia formaret ad exemplar quod in monte videret (Ex. 25, 40). Atqui divinum illud fuisse negare non audebunt. An ideo concedent plures, imo innumeros esse deos? Quaere etiam, quum pascha memoriale et pignus fuerit redemptionis, an totidem fuisse dicent redemptiones, quot agnos per singulas familias Deus iussit mactari?