7:668 Isidorus, Thomas Aquinas, Bonifacius papa, Nicolaus, et similes. Quid ni? Quum ex emptitiis [pag. 194] speculatoris responsis oracula faciat.*) Quis tam bene instructo athletae victoriam non despondeat? Ipse vero, non expectato aliorum plausu festivis subinde acclamationibus triumphum sibi canit. Atque ut Areopagum suum compleat, Cochlaeum etiam illis adiungit: qui quum omnes cochleas hebetudine superet, quanto scilicet masculum praestare decet foeminis,2) vocatur hic sagacissimus spirituum discretor. Digni sane ambo, qui mutuum sibi praeconium commodent: nam par morionum ex tota Gallia et Germania deligi aptius vix poterat. Quibus autem de rebus litigat Cenalis? Negat ferendum esse, ut ecclesiae facultates a Protestantibus retineantur. Quid ergo? Vultne legitimum in usum conferri? Imo nec pauperum haberi rationem, nec scholis consuli patitur. Spoliatorum modo restitutionem urget: ut sacerdotum ac monachorum ventres saginentur. Quanto itaque subulcus melior fuisset, quam episcopus, qui tantam porcorum curam habet? Multa transsilio de quibus sine adversario contendit. Tale est, quod prohibet legatum mitti, qui veniam abiurationis faciat Protestantibus. Atqui, per omnes bonos, quibus solis infensus est Cenalis, licebit romano legato domi quiescere. Unum est caput in quo impotenter furit, quum tractat de sacerdotum coniugio. Postquam enim omnia eloquentiae suae fulmina vibravit, hoc est, evomuit quaecunque ab homine protervo et insano excogitari poterant3) convicia, tandem ad arma conclamat: ut sanguine potius operiatur terra, quam ut tantum nefas, sicuti ipse quidem interpretatur, aspiciat. Sed [pag. 195] qui fit ut sacerdotum coniugia tantopere quasi incestuosa, sacrilega, impura, disdigama et obscoena detestetur? Respondet: quia iubemur spiritu ambulare, ne carnis desideriis obsequamur. Atqui, dictum illud Pauli ad Christianos omnes sine exceptione pertinet. Videmus ergo ut sanctum coniugium hic canis sacrilego latratu infamet. Nam si caelibes esse nos oportet ut spiritu ambulemus, quis dubitet profligandum esse ex ecclesia coniugium? Hanc4) quidem blasphemiam ex Sirycio papa suo didicit. Sed quae tanta ipsos rabies agit, ut palam Montano, Encratitis et Manichaeis subscribant? Exclamat Cenalis, magnam esse improbitatem, magnum flagitium, immane sacrilegium, si in sacrarium legum divinarum luxus et carnales trahantur 1) veu qu'il les appelle Oracles comme venuz du ciel. 2) Gallus haec tantum habet: il adiouste aux precedens un badin du tout semblable a luy nomme Cochleus. 3) dont les harangeres se pourroyent adviser. 4) Sequentia usque ad finem paragraphi absunt a gallico exemplari.