9:667 667 RESPONSIO 668 promulgata fuit: sic abunde sufficere debuit evangelium per triginta annos continuis miraculis fidem et autoritatem acquirere. Nam prophetas singulos non legimus hac virtute fuisse praeditos: quia expedire Deo visum non est. Quidquid vero spiritualium bonorum Christus suis confert, non mirum est a profanis istis pro nihilo duci, qui ad omnes coelestis vitae partes gustandas plus quam insipidi sunt. XIII. IUDAEUS. Quaere: Si Messias vester Deus est, quare inequitavit bestiae pollutae, quum scriptum sit in lege: Neque oves neque boves pascent e regione montis illius (Exod. 34, 3)? Quid igitur? si prohibuit ne bestiae quidem mundae pascerent, quanto magis ne immundae? Is autem ipsemet insidet bestiae pollutae. CALVINUS. Quaere vicissim, an sanctus rex et propheta David super mulum equitando sese polluerit? an alii praeterea sancti homines, quorum passim occurrunt in scripturis exempla, quoties asinis vecti sunt, maculam contraxerint? Primum quando ne divinis quidem vaticiniis parcit eorum petulantia, non videtur operae pretium pluribus verbis eam refutare. Quemcunque sibi tandem Messiam fingant, non de alio quam de Messia locum Zachariae (9, 9) exponere licebit: Laetare filia Sion, ecce rex tuus venit tibi, equitans super asinum, ete. Quid cum propheta litigando proficient? imo an non putida ista subsannatio satis convincit quod prius dixi, non tam ludibrio illis esse Christum nostrum, quam legem et omnes prophetas? Nam si Zachariae sunt discipuli, nodum hunc nobis expediant. Nimis autem insulsa est cavillatio, prohibitas fuisse in legis promulgatione bestias ab accessu montis : quia si Deus locum illum sibi ad paucos dies segregare voluit, ut neque homo, neque ullum aliud animal illuc accederet, non ideo excluditur Messias a communi vitae humanae usu. Quid autem contagionis in eo reperient, si filius Davidis super asinum conscenderit? Nec vero dubium est quorsum spectaverit Zacharias, nempe venturum redemptorem, qui non fulgeat regia pompa et apparatu, sed pauper sit, et quasi unus ex vulgo. xiv. IUDAEUS. Quaere: Quare esuriit Iesu? Si dixeris propter carnem, nos vidimus Mosen, qui fuit etiam caro et