9:666
nec
tamen
pleno
adhuc
aspectu
potiantur.
In
Christo
autem
viva
sua
imagine
apparuit,
quatenus
tam
facultas
quam
salus
piorum
ferebat.
Tunc
autem
videbunt
eum
qualis
est,
dum
ei
similes
erunt.
Hoc
vero
brutum
stuporem
spirat,
quod
Deum
in
Christi
persona
visum
fuisse
garriunt,
ac
si
divina
eius
essentia
carneis
oculis
conspicua
fuisset.
XII.
IUDAEUS.
Quaere:
Scriptum
est,
quod
quicunque
fidem
habuerit
in
Iesu,
etiam
tantum
quantum
sunt
grana
sinapi,
poterit
iuxta
eius
verbum
transferre
montem
e
loco
suo.
Nos
autem
videmus
etiam
sanctiores
eorum,
qui
ne
levem
quidem
rem
facere
possunt
Ergo
quanto
minus
reliquum
vulgus?
Quod
si
ita
est,
nulla
est
in
eorum
manu
neque
dominatio,
neque
potentia,
qua
possint
quidquam
praestare,
quamvis
credant
in
eum.
CALVINUS.
Quaere,
quum
scriptum
sit
de
monte
Zion:
Haec
requies
mea
in
saeculum
saeculi,
hic
habitabo
quoniam
elegi
eam,
quid
sibi
velit
vastitas
et
desolatio,
quae
tot
iam
saeculis
duravit?
Quaere
iterum,
quid
sibi
velit,
quod
misere
dissipati
per
totum
orbem
vagantur,
et
prostrati
in
ruinis
suis
iacent,
quum
Isaias
pronunciet
redemptos
esse
ab
exsilio
babylonicOj
ut
ruinas
mundi
totius
instaurent,
et
in
corpus
suum
colligant
omnes
dispersos?
Si
granum
salis
vel
sanae
intelligentiae
in
istis
pecudibus
esset,
sine
controversia
verissimum
esse
cognoscerent
Christi
dictum,
in
quo
absurditatem
venantur.
Quod
obiiciunt,
cur
Christus
suis
discipulis
dixerit
notandum
est,
nempe
vitio
eorum
fieri
exprobrans,
ut
miracula
edere
frustra
tentarent.
Quid
ergo
si
fateamur
dono
miraculorum,
quo
suos
instruxit
Christus,
nos
propria
culpa
destitui?
Pudenda
quidem
nobis
est
haec
confessio:
sed
cur
potius
in
crimen
trahetur
ille,
qui
aeterna
est
Dei
veritas,
et
luculentis
documentis
se
in
hoc
dicto
veracem
ostendit,
potius
quam
vanis
coloribus
tegatur
nostra
infidelitas,
quae
Dei
gratiae
viam
praecludit?
Quanquam
aliud
simul
tenendum
est,
fidem
de
qua
nunc
agitur,
non
illam
esse
communem,
quam
piis
omnibus
et
Christi
membris
affert
adoptionis
spiritus
:
sed
qua
oportuit
apostolos
iniunctum
sibi
munus
amplecti,
nempe
ut
novam
evangelii
doctrinam,
quae
nondum
publico
consensu
recepta
erat,
miraculis
sancirent.
Idem
vero
donum
nequaquam
promiscue
ad
omnes
pertinet.
Sicuti
enim
satis
fuit
in
monte
Sinai
signis
et
prodigiis
semel
confirmari
legem
dum
|