7:666
fucum
nobis
faciant
boni
viri:
quia,
modo
graeca
cultus
appellatio
removeatur,
nec
simulacrorum
improbant
cultum,
et
imaginicolas
blande
fovent.
Denique,
nulla
illis
idololatria
displicet,
modo
ne
latria
vocetur.
Qualiscunque
subeunda
sit
nobis,
tam
apud
imperitos
quam
apud
improbos,
vel
invidia,
vel
infamia,
talibus
imposturis
acriter
resistendum
est.
Nimis
enim
cara
erit
existimatio,
quae
tam
perfidiosi
silentii
pretio
redimetur.
Quanquam
non
famae
hic
tantum,
sed
vitae
quoque
iactura
infracto
animo
facienda
est.
Interea
non
metuo,
ne
qui
vere
pii
sunt,
et
Dei
veritatem,
quo
decebat
studio
amplexi,
eadem
constantia
retinent,
nimium
a
me
vehementer
exagitari
putent
scelestam
hanc
impietatum
farraginem
:
quae
eo
detestabilior
est,
quod
quum
fucosae
moderationis
titulo
l)
venditetur,
totam
Dei
gloriam,
una
cum
Christi
gratia
et
hominum
salute,
pessumdat.
ITAQUE,
quum
mihi
nuper
allatum
esset
antidotum
Roberti
Cenalis,
ad
postulata
quae
vocat
de
Interim,
initio
valde
miratus
sum,
quis
hominem
malis
probandis
natum
novus
genius2)
impulisset,
ut
stylum
adversus
impias
istas
blasphemias
stringeret:
quarum
debuerat
patronum
se
ex
more
profiteri.
Est
hic
Robertus,
de
quo
loquor,
vetulus
Sorbonae
theologaster,s)
et
episcopus
Abrincensis.
Cogitabam
equidem
homines
minus
sani
cerebri
senio
non
deliros
reddi
tantum,
sed
aliquanto
etiam
morosiores.
Sciebam
praeterea,
quam
magistrale
sit
Sorbonicis
doctoribus
supercilium,
imo
quam
truculenta
pertinacia
:4)
[pag.
1921
ut
quinon
nisi
flammis
et
carnificum
manu
pugnare
soleant.
Sed
quum
ex
adverso
libellum,
quem
refutandum
susceperat,
viderem
tot
scatere
corruptelis,
ex
tot
praestigiis
esse
conflatum,5)
nihil
relinquere
purum
aut
integrum
in
pietatis
doctrina,
multiplices
clarae
luci
tenebras
obducere,
partim
aequare
divinis
legibus,
partim
etiam
praeferre
hominum
placita,
continere
denique
totam
fere
papatus
instaurationem:
non
videbatur
consentaneum,
ut
tam
infesto
eum
impetu
aggrederetur
Cenalis,
unus
ex
animosis
papae
satellitibus.
Si
non
erat
omni
ex
parte
plausibilis,
causa
tamen
non
erat
tantopere
stomachandi.
Quum
inter
varias
suspiciones
haesitarem,
librum
cursim
evolvo.
Hinc
agnosco
miserum
senecionem,
dum
materiam
pug-
1)
ce
fard
de
Reformation
moyenne
et
moderee.
2)
quel
vert-co
quin
luy
estoit
monte
en
la
teste.
3)
un
de
ces
vieux
raddotez
Sorbonistes,
qui
a
a
demy
perdu
son
nom
pour
ce
quil
est
evesque
d'Abranches.
Robertus
Cenal
s.
Senal
fuit
postea
ep.
Parisiensis
et
scripsit
inter
alia
historiam
ecclesiasticam
Normandiae,
historiam
Galliae
ete.
Obiit
a.
1560.
4)
quelle
fellonie
en
leur
orgueil.
5)
estre
farcy
de
tant
de
faussetez,
compose
de
tant
de
cautelles
malicieuses
et
comme
illusions
diaboliques.
|