9:665 665 AD QUAESTIONES IUDAEI. 666 CALVINUS. Quaere vicissim, quomodo saepe totam populum nemine excepto perfidiae et impiae defectionis accusent prophetae? Nam si ita est, ubi residuum semen? quomodo dicatur totus populus Ieremiam flagitasse ad necem, quum tamen certum sit, fuisse saltem nonnullos qui salvum optarent. Ad quaestionem brevis est ac expedita responsio. Satis notum est quam trita sit etiam in lege et prophetis synecdoche, dum pars pro toto, vel totum pro parte sumitur. De numero dierum ne ipsi quidem Iudaei litem nobis movere audent. In noctibus putant magis plausibilem esse calumniam, quia ante initium tertiae noctis resurrexit Christus. Sed quum nox sit quasi diei accessio, non dubitavit Christus tres dies, et totidem noctes pro triduo ponere, quo melius aptaret exemplum Ionae ad praesentem causam. In re autem quum nulla sit ambiguitas, de verbis cavillari nugatorium est. Si excipiant non quadrare similitudinem, quia dimidio fere plus temporis transegerit Ionas in ventre piscis, quam Christus in sepulcro: responsio iterum facilis est, in exemplis plenam conformitatem exacte non requiri, nec absurdum esse, si quid dissimile notetur. XI. IUDAEUS. Quaere: Quum scriptum sit: Non videbit me homo et vivet, quomodo Iesu fuit Deus, ut eum omnes homines viderint: et ne unus quidem mortuus est ex his omnibus qui viderunt eum? CALVINUS. Quaere vicissim, quomodo viderit Iacob Deum facie ad faciem, nec mortuus sit? quomodo Deus servum suum Mosen discernat a reliquis prophetis, quia familiariter facio ad faciem cum eo loquatur: non autem per visiones, et somnia? quomodo toti populo apparuerit in nube et columna ignis? quomodo visibilem gloriae suae formam o&tenderit Ezechieli et Isaiae, qui tamen subita morte ideo exstincti non sunt? Si qua perditis istis homimbus esset ingenuitas, puderet ipsos tam crassis obiectis pugnare, imo effutire putidas nugas refutatione prorsus indignas. Negat Deus immensam gloriam suae divinitatis humano sensu posse capi: quod sine controversia fatentur omnes. Ergo notitiam sui ad captum vel mensuram piorum attemperat, ut ipsum videant: