7:665 665 REFORMANDAE RATIO. 666 hic caelibatus. Proinde nunquam volentes patiamur iniici ecclesiae laqueum, qui non solum a ministerio arceat pios et alioqui maxime idoneos viros, qui puram mentis et corporis castitatem in sancto coniugio colent : 1) sed foeda foetidaque scortatorum colluvie totum sacerdotii ordinem inquinet. Quod ad caeremonias pertinet, quum prope infinita sit earum congeries, et bona pars stultis absurdisque superstitionibus sit referta, eas dum mediatores volunt servari, correctionem leviter uno verbo attingunt.2) Quanquam penitus tacuisse praestabat, [pag. 190] quam adeo frivola corrigendi simulatione defungi. Arcanas operationes, quas suis benedictionibus3) subesse imaginantur, Deo, non rebus ipsis tribuendas esse, admonent. Quasi vero non hic semper fons omnium superstitionum fuerit, Dei nomine abuti. Si fides eorum dictis habetur, lustralem aquam non per se, sed Dei virtute valere censebimus ad daemones abigendos, propulsandumque quodvis noxae genus." Nominatur hic quidem Dei virtus, sed in aquae guttulam conclusa. Mille alia eiusdem farinae praetereo : quia hinc satis licebit aestimare, quale a nostris mediatoribus veneni temperamentum misceatur.4) Sequitur alio loco : ne superstitiosi ad imagines concursus fiant. Atqui, eo ipso cursitandi5) licentiam idololatris permittunt: quia si abesse superstitionem excipiant, in definitione haerebimus. Quasi vero in quovis concursu6) non sit aperta convictaque superstitio. Quosdam vitii notando alios oblique ab omni vitii nota liberant. En quo sinceritatis studio agantur. Crucibus et vexillis docent non esse exhibendum latriae cultum. Quid hoc sibi vult? Ut fiat quod antehac factum est. Nam papistis haec exceptio commune veluti pharmacum est ad perversos omnes cultus excusandos, dum latriam verbo tantum excludunt. Plus quam futile hoc quidem cavillum est, cultum fingere sine cultu. Neque enim aliud Graecis sonat latriae nomen, quam latinis cultus.7) Itaque qui latriam se deferre simulacris negant, quae adorant religionis causa, perinde loquuntur, ac si ἄνθρωπον esse hominem negarent, et ζῶον animal.8) Iam animadvertere, [pag. 191] licet, qualem in una vocula 1) qui puram . . . . colent om. in versione, ubi legitur: comme on l'a veu par experience desia de long temps. 2) qu'on pourra bien corriger celles qui seront par trop absurdes. 3) de l'eaue, du pain, du sel, des cierges et choses semblables. 4) Add* couvrant d'excuses frivoles telles abominations. 5) apres leurs marmousetz. 6) courses ou assemblees ou pelerinages qui se font aux images. 7) Add. qui signifie reverence. Or en reiettant l'un ilz approuvent l'autre, qui est une grande folie. 8) que anima n'est pas a dire ame, et corpus, corps.