9:664 suam, ut non perirent homines huius aetatis? Maior enim est numerus eorum qui pereunt propter huius ignorantiam, quam eorum qui redempti sunt. Obscuritate enim separantur ab illo, ne in illum credant. CALVINUS. Quaere vicissim, cur Deus qui coelos inhabitat, voluerit latere inter Cherubim? et cur sibi domicilium sub pellibus elegerit? cur sacrum foederis sui symbolum insculpi voluerit pudendis hominum membris? cur elegerit regem populo suo ex tugurio ignobili et caulis ovium, qui etiam domi suae contemptus ab aliis respueretur? cur obscurum et tenuem rivulum Siloe potius elegerit, quam celebres ac rapidos fluvios (Isa. 8, 6)? et Iudaeis exprobret, quod externae magnitudinis pompam appetant? Facile autem refellitur eorum petulantia Isaiae verbis, qui Messiam proponit deformem multisque probris foedatum, ac sine ullo decore plagis afflictum, et divinitus humiliatum, a quo fere omnes oculos avertant (Isa. 53, 4. 5. 6), Certe quin Messias viva sit imago gloriae Dei, non audebunt Iudaei negare. Qui fit ergo ut rex, per cuius manum potentiam suam exserere vult Deus, tam sordidus, imo instar leprosi deformis prodeat? Belluae autem istae pro sua superbia Deum ad leges suas adigere cuperent. Quasi vero vel non viderit quid optimum esset factu, vel per incogitantiam praedixerit sibi ita placere. Atqui pietatis sobrietas hoc saltem requirit, ut Dei arbitrio longe plus deferant homines, quam propriae imaginationi. Oblatrant isti canes, perire maiorem hominum partem, quia Christi obscuritate offensi ab eo abhorreant: quasi frustra exclamet Isaias (53, 1) obscuram fore eius notitiam, quia paucis revelabitur Dei virtus. Et tamen verum est quod docet apostolus, refulsisse in eo gloriam unigenito Dei filio dignam (Ioann. 1, 14). Verum est etiam evangelium, in quo refulget coelestis Dei maiestas, non esse obscurum nisi reprobis qui pereunt. Mirum autem est cur querantur non magis conspicuum fuisse Dei fulgorem in Christo, quorum patribus tolerabilis non fuit aspectus Mosis, donec velata esset eius facies. X. IUDAEUS. Quaere: Quemadmodum fuit Iona in visceribus piscis tribus diebus et tribus noctibus, sic fuit Iesu in terra tribus diebus et tribus noctibus. Hoc non est verum. Nam etiam secundum verba vestra fuit tantum in terra tribus diebus et duabus noctibus.