9:663 663 RESPONSIO 664 vin. IUDAEUS. Quaere: Quomodo fuit Messias vester rex pacis, quum toto illius tempore fuerit lis, et ab hinc non quieverit mundus a bellis? Scribitur tamen: Multitudini dominii et pacis non est finis (Isa. 9, 6). Et Iesu dicit: Non veni ut ponerem pacem in terra, sed gladium {Matth. 10, 34): quod si ita est, eius verba contradictoria sunt verbis prophetarum. CALVINUS. Quaere vicissim, quando venerint reges ex terris longinquis, et facti fuerint tributarii populo israelitico? quando coacervatae fuerint omnium gentium opes, ut cederent in praedam Iudaeis? quomodo dicat Isaias extento vexillo redituros ab exsilio in patriam esse? ubi sit splendor ille templi secundi, quem pollicitus est Aggaeus? Certe nisi istis nebulonibus ludibrio essent omnes prophetae, totaque religio, longe alia reverentia expenderent quidquid de suis beneficiis pronunciat Deus. Solutio quaestionis est, quod allata per Cbristum pace non fruitur mundus, culpam alibi non haerere, quam in hominibus ipsis quibus magis placuit, sacrilegum bellum adversus Deum gerendo se ipsos turbare. Neque tamen obstitit eorum pravitas, quo minus Messias et munus suum et muneris titulum retinuerit. Nec vero si pax non est impiis, ideo sua virtute privatus est ille: imo quia spreta ab illis fuit reconciliatio cum Deo, oportuit horribili Dei vindicta in caecum furorem impelli, ut mutuo inter se confligerent. Primi hominum Iudaei sua pervicacia monstrarunt se cum Deo pacem nolle. Merito igitur sua ipsi viscera crudeliter ad ultimam usque patriae cladem laniarunt. Sequuti postea sunt alii, quisque suo ordine: quia nulla gens fuit extra hanc noxam. Sed eo melius experti sunt fideles Christum esse pacis principem, quia inter tam graves et atroces bellorum motus, quietis tamen et tranquillis animis Deum invocarunt. Atque hanc pacem commendat Isaias, cui subscribunt omnes apostoli, dum hunc praecipuum fidei fructum esse docent, ut Deo propitio freti non amplius tumultuemur, sed pacatis animis stemus inter mundi agitationes (Luc. 21, 36). Quod autem se Christus afferre bellum potius dicit, quam pacem, id est accidentale: quia mundi impietas dissidia accendit, ex quibus graves pugnae emergunt. IX. IUDAEUS. Quaere: Si Deus est, quare texit sese carne, et quare non venit aperte, ut palam innovaret legem