9:661 661 AD QUAESTIONES IUDAEI 662 hominem occideret, qui ovem mactat, perinde ac si interficeret canem, si quis inde colligat, Deum semper abominatum fuisse sacrificia, quo cavillo effugient Iudaei? Solutio autem ex abrogatione legalis cultus pendet, cuius ignorantia Iudaei tam stulte nugantur. Tenendum erat hoc principium, in omnibus caeremoniis quas praecepit Moses, instar regulae fuisse illi exemplar, quod Deus ostenderat in monte (Ex. 25, 40). Iam quum exemplar illud in Meschia fuerit exhibitum, nihil absurdi est, si adventu suo umbras omnes aboleverit. V. IUDAEUS. Quaere: Quare vos affligitis die sexto, quo crucifixus est, ut dicitur, quum crucifixione eius et poenis sitis liberati ex gehenna? Debuistis potius festum agitare, epulari, et gaudere. CALVINUS. Quaere vicissim, quare in die festo expiationis Iudaei ex legis praescripto animas suas affligant? quum tamen celebrent suam cum Deo reconciliationem. Decebat enim ipsos quoque cum laetitia potius epulari. Nullo autem negotio refellitur eorum cavillum. Fatemur, si quibus propositum est diem mortis Christi sanctificare ieiunio et luctu, superstitiose hoc modo et perperam fictitium cultum instituere. Nec vero corruptelam, quae regnavit in papatu, defendimus: sed interim nihil obstat, quo minus tota vita fideles redemptionis suae memoriam cum gaudio et canticis celebrent: et tamen cum gemitu suppliciter coram Deo reatum suum deplorent. VI. IUDAEUS. Quaere: Quid fecit Iesu ultra reliquos viros sanctos? Nam Henoch et Elias ascenderunt in altum. Moses mutavit aquam in sanguinem, dulces reddidit aquas amaras, deduxit Israelem per medium maris. Elisaeus fecit fontem olei, ex quo impleta sunt multa vasa, curavit lepram Naaman, et suscitavit duos mortuos: nihilominus tamen non credimus, quod Uli fuerint dii, sed viri iusti. CALVINUS. Quaere, an Moses hominem mortuum suscitaverit, quod fecit Elisaeus, qui tamen Mose fuit inferior?