8:66 divitum patinis ventrem referciant,1) eorum favorem calumniis aucupantur. Neque enim hoc occultum est, multos inveniri qui evangelium quietum sibi cuperent, atque ab omni molestia vacuum: quum eos fateri pudeat quod verum est, crucis metum obstare, quominus christianae professioni satisfaciant. Si qua sint in Christi ecclesiis vitia, sciscitari avent, ne videantur sine causa nido suo affixi. Nempe, inquiunt, si in nobis reprehenditur idololatriae simulatio, alibi quoque diversis modis nihilominus peccatur. Et adhuc praetextum ex mendaciis quaerunt, quae [pag. 85] certum est in eorum gratiam ab eiusmodi nebulonibus2) conficta esse. Duo vel tria exempla breviter referre libet: ne quis posthac nisi sciens ac volens fallatur. Erat Cortesius quidam in comitatu Monsbergardensi3) verbi minister. Illinc expulsus Neocomum concessit: ubi quum spe sua frigidius exceptus foret, quo se ulcisceretur, quorundam sui similium opera adiutus,4) multas et graves piis fratribus molestias exhibuit. Verum se tandem fractum sentiens, (quod eiusmodi vulpibus solenne est) suppliciter veniam petens, fallaci poenitentiae ostentatione non modo placavit offensos fratres, sed quum se in nonnullis quaestionibus haesitare fingeret, literas ad me impetravit, quibus, ut illi satisfacere conarer, amice rogabant: Ego hominem5) mensa mea exceptum patienter audivi: ut multis cum lacrymis exemptos sibi iam omnes scrupulos assereret. Abeuntem quoque viatico sum prosequutus. 6) Ab eo tempore per Galliam cursitans non cessavit7) mihi proterve maledicere. Alter nescio quis terrae filius, qui sibi nomen a Corno8) indiderat, quum nonnulla egisse indigna Christi servo delatus esset, Lausannensis synodi iudicio, donec causa melius cognita foret, desistere a ministerio iussus fuit. Paulo post9) quum literas Bernam ferret, eas non esse ad votum suum compositas suspicatus, alias supposuit. Deprehensum flagitium intelligens, quia non poterat falsi notam ef&gere, alio pedibus fugam arripuit. Atque haec omnia me absente et inscio gesta sunt. Nunc se violenter a me fuisse expulsum dictitat, quia meis haeresibus subscribere abnueret. Alius quia in cauponis nimius erat, severe a nobis obiurgatus, a furtivis comessationibus nunquam destitit, donec aeris alieni 1) reficiant Ed. pr. 2) coureurs. 3) Sic 1550 et 1551. Gallus: un prescheur au conte de Monbelgard nomme Courtois. 4) Add. qui luy aidoyent par dessous terre a ce faire. 5) ce galand. 6) Add. outre ses despens qu'il avoit fait ici. 7) il s'en va droit en France et tracasse ca et la. 8) Latinae ed d. omnes: a corno Uteris minusculis. Gallus: de Corno. 9) Pendant la cause.