50:66 Scire igitur terrorem Domini est esse participem illius cogitationis, quod semel reddenda sit ratio coram Christi tribunali. Nam qui hoc serio meditatur, necesse est ut tangatur timore et neglectum omnem excutiat. Testatur ergo se defungi suo apostolatu fideliter et pura conscientia: ut qui de reddenda ratione cogitans in timore Domini ambulet. Quoniam autem iactare poterant adversarii: Tu quidem magnifice te extollis, sed quis videt quod praedicas? ad hoc respondet, se quidem agere opus doctoris in conspectu hominum: sed Deo notum esse, qua animi sinceritate agat. Ac si diceret: Sicuti os meum loquitur hominibus, ita cor meum Deo. Confido autem. Species correctionis. Iam enim iactat se non modo Deum habere testem suae integritatis, sed ipsos etiam Corinthios, quibus experimentum sui dederat. Duo igitur hic sunt observanda: non sufficere si quis honeste et strenue se gerat inter homines, nisi rectus sit animus coram Deo: secundo inanem esse iactantiam, ubi deest testimonium ipsius rei. Nulli enim audaciores sunt ad omnia sibi arroganda quam qui nihil habent. Ergo qui sibi fidem haberi vult, opera proferat, quae fidem eius dictis faciant. Plus autem est in conscient i i s esse mani fe s t um quam experimentis notum esse. Conscientia enim longius penetrat quam carnis iudicium. 12. Non enim commendamus. Confirmat quod proxime dixit: et simul praevenit calumniam. Videri enim poterat nimiam habere curam suae laudis, quod toties de se verba faceret. Imo verisimile est hoc fuisse illi obiectum ab improbis. Nam quod dicit non commendamus nos iterum: tanquam ex eorum persona loquitur. Commendare in malam partem accipitur pro iactare aut venditare. Quum addit se occasionem illis dare g l o r i a n d i : primum significat, eorum se causam magis quam suam ipsius agere, quod totum in eorum gloriam cedat : et rursum oblique taxat eorum ingratitudinem, quod non agnoscerent suarum esse partium eius apostolatum sponte magnifacere, ne hanc illi necessitatem imponerent : quod etiam non agnoscerent sua magis quam ipsius Pauli interesse, gloriosum haberi eius apostolatum. Hic docemur, Christi servos eatenus tantum debere studiosos esse suae existimationis, quatenus ecclesiae expedit. Hoc se affectu praeditum fuisse, vere asserit Paulus. Viderint reliqui ne falso eius exemplum obtendant. Docemur etiam, hanc esse demum veram ministri laudem, quae illi magis communis est cum ecclesia quam propria unius: hoc est, quae in bonum omnium redundat. Tit aliquid habeatis adversus eos. Significat obiter refutandam esse vanitatem eorum, qui inaniter se efferunt: idque esse ex officio ecclesiae. Nam quum pestis in primis noxia sit talis ambitio, 5 m