49:66 simul ostendi, ridiculos esse qui ad caeremonias restringunt. Frigidum etiam commentum est, opera legis pro literalibus accipere, quae sine Christi spiritu fiunt. Quin potius tantundem valet epitheton, ac si meritoria dixisset: quia respicit ad mercedem in lege promissam. Quod apud Iacobum habetur, non sola fide, sed operibus iustificari hominem, nihil cum praecedenti sententia pugnat. Conciliatio potissimum x) ex ratione argumenti pendet, de quo illic Iacobus disserit. Neque enim quaestio est, quomodo iustitiam sibi coram Deo acquirant homines: sed quomodo se probent iustos. Eefutat enim hypocritas, qui fidei titulo inaniter superbiunt. Crassus ergo paralogismus est j non animadvertere iustificandi verbum aliud esse Iacobo quam Paulo: sicuti diversis de rebus tractant. Fidei quoque nomen esse aequivocum procul dubio apparet. Duplex ista homonymia observari debuit, ut de re iudicium fieret. Neque aliud Iacobum velle ex contextu colligitur quam hominem ficta vel mortua fide non reddi vel non probari iustum, nisi operibus iustitiam suam confirmet: qua de re vide Institutionem nostram. 29. Num Iudaeorum Deus tantum? annon et gentium ? certe et gentium. 30. Quandoquidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. 29. Num Iudaeorum. Secunda propositio: iustitiam illam non magis ad Iudaeos quam ad gentes pertinere. Id vero2) urgeri valde referebat, ut per universum orbem locus fieret regno Christi. Interrogat ergo non simpliciter vel praecise an sit gentium conditor Deus, quod extra controversiam notum erat: sed annon illis quoque servatorem se velit declarare. Postquam enim aequavit totum hominum genus, ac sub eandem conditionem redegit: si quid sit discriminis inter eos, ex Deo est, non ex ipsis qui habent omnia inter se paria. Quod si verum est, Deum suae misericordiae velle participes facere omnes populos terrae: salus, et quae ad salutem necessaria est iustitia, ad omnes extenditur. Quare in Dei nomine hic est notatio mutuae3) relationis^ quae saepe in scriptura occurrit: Ego ero vobis in Deum, et vos eritis mihi in populum. Nam quod Deus peculiarem sibi ad tempus populum elegit, illud naturae principium non tollit, omnes ad imaginem Dei esse formatos, et educari in mundo in spem beatae aeternitatis. 30. Qui iustificat praeputium. Quum alios per *) est in animadversione duplicis paralogismi. Quia iustificatio apud Iacobum non pro imputatione sed pro declaratione ac testificatione iustitiae posita est, fidei autem vocabulum abusive per concessionem usurpatum est. 2) quam 3) correctionis