41:66 fuisse Romae consules: fuit tamen illud regnum, usque dum Iulius Caesar obrepsit, et nervos detraxit imperio, ut superaret potentia splendidam illam altitudinem, quae longe et late tunc conspicua erat in mundo. Angelus ergo respondit per quatuor bestias notari quatuor regna. Dicit, quae surgent: et tamen regnum chaldaicum pridem surrexerat, et iam vergebat sub Beltsazar ad suum occasum. Sed propositum fuit angelo et prophetam et totum populum docere, non esse cur eos nimium turbarent revolutiones. Videbant enim tunc Israelitae se iacere quasi mortuos, imo latere obrutos sub terra. Nam exsilium erat illis instar sepulcri. Hac igitur ratione angelus pronuntiat exoritura esse quatuor regna, quum tamen primum tunc floreret. Sed sicuti iam dixi, hoc non male convenit cum fine vaticinii et usu. Prius dixerat, e mari, sed metaphorice posuerat nomen maris: quoniam turbulenta fuit terrae conditio per multa saecula. Quum ergo nihil esset stabile, merito Deus proposuit orbem terrarum sub figura maris. Postea adiungit, obtinebunt regnum sanctorum excelsorum. Hic magnopere contendunt interpretes: quia, sicuti antea exposui, quidam accipiunt hoc vaticinium de regno turcico: alii autem de tyrannide papae romani: et extendunt usque ad ultimum iudicium quae hic dicuntur a propheta. Ita non mirum est, si haec opinionum diversitas in singulis partibus aliquid diversum pariat. Per sanctos excelsos quidam angelos intelligunt: sed adhuc est aliquid controversiae in verbis. Nam ponitur hic nomen sanctorum in regimine, quasi diceret propheta sanctos excelsorum proprie loquendo. Similes loci excusant posse accipi in statu absoluto. Sed tamen si sequimur rationem grammaticam, non possumus aliter exponere: sed prius nomen in statu regiminis, ut dictum est, esset positum. Et ego hanc sententiam amplector. Alii referunt ad unum Deum: sed illa esset profana loquendi ratio. Non dubito igitur quin propheta intelligat sanctos excelsorum filios Dei, qui tametsi peregrinantur in mundo, tamen animos erigunt sursum, et sciunt se esse cives regni coelestis. Ergo per yivhy non dubito quin propheta intelligat coelestes potestates, hoc est, quidquid divinum concipi a nobis potest, et quidquid excelsius est mundo. Cur mihi placeat hic sensus rationem breviter reddam. Si vocemus sanctos excelsos ipsum Deum, quem sensum elicere licebit? Quod usurpaverint ac transtulerint ad se potentiam Dei tam Chaldaei quam reliqui omnes? Hoc quidem verum est: quia quicunque dominantur, nec se uni Deo subiiciunt, spoliant eum proprio honore, et ita sunt praedones, non autem reges. Sed propheta, meo iudicio, aliud ab angelo intellexit, nempe ecclesiam specie omni et dignitate carituram in mundo quantisper vigebunt monarchiae illae quatuor. Scimus filios Dei esse mundi hae- 5