40:66 pellat extraneos, et qui participes non erant foederis Dei, hinc nota probri et ignominiae apud Iudaeos. Minime ergo dubium est quin hic Deus voluerit delere honorificum titulum, quo ipsos insignierat. Nam erat gens sancta et regnum sacerdotale. Quum ergo Deus vocat ipsos p^U, perinde est ac si diceret iam exutos esse omni illa dignitate, qua prius excelluerant, et nihil differre a gentibus profanis et reiectitiis: quemadmodum etiam talis descriptio habetur apud Hoseam. Iubetur enim propheta sumere uxorem meretricem. Dicit se genuisse filium et filiam: filium vocasse >j/ N^, quia non esset populus Dei. Deinde filiam vocasse non dilectam. Illa visione ostendit propheta Iudaeos esse abdicatos, ut iam Deus non censeat ipsos pro filiis, sed tanquam extraneos reiiciat. Sic etiam hoc loco abdicatio notatur, quum propheta dicit ore Dei vocatos fuisse gentes. Utitur etiam plurali numero, quo melius exprimat defectionem grassari per totum populum. Nam si pauci duntaxat fuissent tales, poterat propheta animum colligere. Sed Deus hic pronuntiat gravissimam sententiam, quod totus populus tam in genere quam in singulis partibus sit populus rebellis. Haec igitur ratio est pluralis numeri. Sed quaeritur, an ne unus quidem residuus fuerit in populo illo, qui prophetae doctrinam amplecteretur? Solutio facilis est, non hic spectari singulos, sed haberi sermonem de toto populo. Nam quoties ita loquuntur prophetae, dum scilicet vocant Israelitas degeneres et spurios, vocant filios Sodomae et Gomorhae, vocant progeniem Chanaan, in promiscuam multitudinem invehuntur. Habebant enim certe paucos discipulos, qui non poterant coniici in illum ordinem. Sed tenendum est quod dicitur Isaiae octavo (v. 16): Liga testimonium meum inter discipulos meos. Illic propheta iubetur quasi seorsum alloqui fideles, quorum exiguus restabat numerus, et ita alloqui ac si literae essent clausae et obsignatae. Promulgat autem illum sermonem toti populo. Sic etiam quum Deus pronuntiat filios Israel esse gentes rebelles, respicit ad ipsum corpus populi. Interea autem minime dubium est quin semper semen aliquod Deus servaverit, quamvis occultum. Tunc Daniel erat in exsilio cum suis collegis, ille certe non fuit rebellis Deo: sed quemadmodum iam dixi, satis est grassatam fuisse impietatem passim in toto populo. Dicit autem Deus se satis expertum antehac fuisse qualis esset populus: rebellarunt inquit mihi: quibus verbis significat, se non facere periculum quasi nesciret qualis esset ille populus. Dicit ergo sibi multis experimentis compertam fuisse eius pervicaciam, et tamen dicit se mittere, quia voluit quemadmodum iam dixi, excutere illis omnem ignorantiae excusationem: deinde voluit frangere eorum contumaciam, quae alioqui erat indomabilis. Dicit, tam ipsi quam patres eorum 5