23:66 priore: quandoquidem fugitivos Deus sola voce mox retrahit. Scriptum est (Psal. 139,7)|: Quo fugiam a facie tua? Si mare traiiciam, si assumptis alis transcendam nubes: si descendam in profundas abyssos: tu Domine ubique eris. Id fatemur omnes verum esse, neque interea cessamus captare vana subterfugia : et quaslibet umbras nobis fingimus optima esse propugnacula. Neque omittendum est, quod pauca folia minimum sibi prodesse expertus ad integras arbores confugit Sic enim solemus frivolis cavillis exclusi excusationes novas fingere, quae nos velut sub densiore umbra occultent. Quum dicit Moses, Adam et uxorem se occultasse in medio arboris paradisi, singularem numerum pluralis loco esse positum interpretor: ac si dixisset, Inter arbores. 9. Vocavitque Iehova Deus Adam. Iam perculsi fuerant Dei voce, sed attoniti sub arboribus iacebant, donec altera vox in eorum animos efficacius penetrat. Dicit Moses vocatum fuisse Adam a Domino: annon ante vocatus fuerat? verum ille fuerat confusus sonus, qui nondum satis habebat vigoris ad premendas conscientias. Itaque nunc propius instat Deus, et ex multiplici arborum complexu, quamvis invitum et restitantem, trahit in medium. In eundem nos quoque modum terremur Dei voce, simulatque auribus nostris lex eius insonat: sed mox umbras captamus, donec vehementius nos compellans reos ad suum tribunal prodire cogit. Hanc Paulus vitam legis nominat, quum peccata nostra coarguens nos occidit. Nam quamdiu placemus nobis, et falsa vitae opinione sumus inflati, lex nobis mortua est: quia eius aciem retundimus nostra duritia: sed ubi acrius nos pungit, in novos terrores compellimur. 10. Vocem tuam audivi. Quanquam haec deiecti hominis et humiliati videtur esse confessio: mox tamen patebit, nondum fuisse probe domitum, neque ad poenitentiam adductum. Voci Dei et nuditati suae timorem imputat, quasi non ante loquentem Deum audierit intrepidus, imo suaviter eius sermone exhilaratus fuerit. Quod pudoris causam in peccato non agnoscit, in eo etiam nimis stupidus est: sic ergo se poenam sentire ostendit, ut culpam nondum fateatur. Interea verum esse probat quod prius dixi, non in una tantum corporis parte residere originale peccatum, sed regnum habere in toto homine, adeoque occupare singulas animae partes, ut nulli sua maneat integritas : nam cum suis foliis horret nihilominus ad conspectum Dei. 11. Quis indicavit tibi Obliqua ad carpendam Adae socordiam obiurgatio, quia culpam in poena non agnoscat, ac si dictum esset, non simpliciter Adam metuere a voce Dei: sed quia peccator est, vocem iudicis esse illi formidabilem. Nuditatem quoque non esse causam metus, sed vitii turpitu- 5