2:66 [CO 2.66] erunt. Clarior enim est ista demonstratio quam ut ullis cavillis sit obnoxia. [Inst 1.8.9.] Scio quid in angulis obstrepant quidam nebulones, ut in oppugnanda Dei veritate acumen ingenii sui ostentent. Quaerunt enim, quis nos certiores fecerit a Mose et prophetis haec fuisse scripta quae sub eorum nominibus leguntur? Quin etiam quaestionem movere audent, fueritne unquam aliquis Moses? At si quis in dubium revocet fueritne unquam vel Plato aliquis, vel Aristoteles, vel Cicero, quis non colaphis aut flagellis castigandam talem insaniam dicat? Fuit lex Mosis coelesti magis providentia, quam hominum studio mirabiliter conservata. Et quanquam negligentia sacerdotum ad breve tempus sepulta iacuit, ex quo pius rex Iosias eam invenit, per continuas aetatum successiones inter manus hominum versata est. Neque vero quasi rem ignotam aut novam protulit Iosias, sed quae semper vulgata fuerat, et cuius tunc celebris erat memoria. Dicatum erat templo volumen prototypon; dicatum regiis archivis descriptum inde exemplar. Tantum hoc acciderat quod sacerdotes legem ipsam ex solenni more publicare desierant, et populus etiam ipse usitatam lectionem neglexerat. Quid quod nullum fere saeculum praeteriit quo non confirmata renovataque fuerit eius sanctio? an iis incognitus erat Moses qui Davidem tractabant? Verum, ut de omnibus simul loquar, certo certius est ipsorum scripta non aliter pervenisse ad posteros quam de manu in manum, ut ita loquar, perpetua annorum serie a patribus tradita, qui partim loquentes audierant, partim recenti memoria discebant ab auditoribus, fuisse ita loquutos. [Inst 1.8.10.] Imo quod ex Machabaeorum historia obiiciunt ad elevandam scripturae fidem, tale est ut nihil ad eam stabiliendam excogitari possit aptius. Primum tamen quem obtendunt colorem diluamus: deinde in eos retorquebimus quam in nos machinam erigunt. Quum Antiochus, inquiunt, libros omnes iusserit concremari, unde prodierunt quae nunc habemus exemplaria? Ego autem vicissim interrogo in qua officina tam cito fabricari potuerint? Constat enim post sedatam saevitiam mox exstitisse, et a piis omnibus qui in eorum doctrina educati familiariter eos noverant sine controversia fuisse agnitos. Quin etiam quum omnes impii, quasi facta coniuratione, Iudaeis tam proterve insultaverint, nemo unquam illis obiicere ausus est falsam librorum suppositionem. Nam qualiscunque, eorum opinione, sit religio iudaica, Mosen tamen ipsius esse autorem fatentur. Quid ergo aliud quam proterviam suam plus quam caninam produnt isti blaterones, dum supposititios libros esse mentiuntur, quorum sacra vetustas historiarum omnium consensu approbatur? Sed ne refellendis tam putidis calumniis frustra plus operae impendam, potius hinc re putemus