19:66 velit, servare possit. De aureolo tuo libello16) magnam tibi gratiam habeo, mi pater, atque sic statuo, nec brevius nec melius nec magis tempestive^ quidquam scribi potuisse. Quod ais me scripsisse de literis quas Posidonio 17) non ostenderim, ne ipse quidem intelligo, quamvis diu multumque de ea re cogitarim. Itaque si rescripseris, id est, nisi brevi istuc rediero, integrum locum ex epistola mea rogo ut describas, quo possit mea memoria excitari. Hoc quidem scio redditas illi suo tempore fuisse literas tuas a Merlino nostro. Certe quae ad me consilia misisti, mi pater, non modo non improbavi, sed etiam (quod sine adulatione dictum sit) pro oraculis habui: nec me unquam poenitebit tuo potius quam meo consilio regi. Hominem hebraicae linguae peritum et omnino qualem requirebas puto me Acanthii xs) nostri opera nactum esse, qui brevi omnino ad vos perveniet. Conditiones petit multo meliores quam aut tu aut ego istic habeamus, sed quoniam virum egregium esse intellexi, et negotium illi erit cum homine satis locuplete autor illi fui ne dubitaret profectionem suscipere et aequa omnia spopondi a Vincentio19) nostro impetraturum. Quaeram per amicos qui Baduello20) nostro succedat, sed de successu paene despero. Pauci enim sunt in illis disciplinis solide eruditi, et si qui sunt tenuitatem nostram refugiunt. Itaque Nemausensem illum saltem probandum existimarim. Caetera brevi, vel coram vel per literas. Bene vale, mi pater, cum collegis omnibus. Dominus Iesus ecclesias suas in his angustiis soletur et te inprimis salvum et incolumem nobis conservet. Ex Sangermano 21. Octobris. Uxori nihil scripsi ne illam pertubarem. Rogo ut vicem meam hic suppleas. Tuus Beza. peu auparavant aux aureilles du Roy de Navarre qu'il avoit trouve un bon moyen pour recouvrer son royaume de N. (quod unice illi in votis erat cf. Epistolas legati Hispani in Mem. de Conde II. 13 ss.) luy produisant des coppies de quel ques vieilles chartres par lesquelles il l'avoit mis en bien grande esperance dudit recouvrement, fut un premier commencement d'appast si bien continue qu'a la fin ce bon roy trop prompt a croire eu fut miserablement seduict et abuse. B. en sceut bien faire son profict par une bonne somme de deniers qu'il en tira, avec la charge de son fila bastard qui luy fut donne pour l'instruire aux lettres avec une pension de mille a douze cents livres. 16) Contra Balduinum. 17) Coligny. 18) Cevallerius, cui aliquis sufficiendus quaerebatur Genevae mansit (Beg. du Conseil ll. Dec.)* Spina vero Gene vam non venit sed ministerium capessivit in provincia Picta* viensi (Fontenay le Comte) et postea Bupellis. 19) An typographo? 20) qui mathesin et philosophiam docuerat 5 66